Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 252 > >|
1tur, ratio adducitur ſumpta ab efficiente circuli cauſa. Sic ſyllo­
giſmus inſtitui poteſt.
Vt fit circulus ita mouetur.
Fit circulus à linea continenter mota circa fixum extremorum
vnum, quouſque redeat ad eum locum vnde moueri cœpit, quod
fieri non poteſt niſi per loca quæ ſunt circa extremum fixum oppoſi­
ta deducatur, & quod eſt vltimum, rurſus fiat primum.
Ergo circulus mouetur per loca è diametro oppoſita circa extre­
mum lineæ à qua fit fixum.
Quia igitur in his ſunt antè & ponè,
mouebitur antè & ponè: quia inſuper ſunt ſurſum & deorſum,
mouebitur etiam ſimul ſurſum & deorſum.
Centrum enim in plano circundatur quatuor loci differentijs,
propter duas quæ in ipſo ad rectos ſe ſecant dimenſiones, vt in circu­
lo B C D E, eſto linea fabricans ipſum A B, ibique eſto ante
B.
igitur cum erit in D, erit ponè: & cum in C, ſurſum: &
in E, deorſum, & perueniens ad A B, eidem loco reſtituetur,
à quo cœperat moueri, quod eſt vltimum
7[Figure 7]
fieri primum. Vnde cum circulus moue­
tur, poteſt dici ire, & reuerti ſimul: ſic
cum ſphæricum corpus mouetur, in fine
ſemper, & principio motus ſui, etiam tum
ire, tum reuerti veriſimiliter dicetur.
Cæterum notandum quod motiones dictæ
eſſe in circulo, inſunt quidem: ſed non ſi­
mul ſecundum eandem partem.
Nam cum B, mouetur ſurſum ver­
ſus C, idem B, eodem tempore non fertur deorſum verſus E, ſed
tunc quidem D, altera pars in circulo oppoſita ipſi B, fertur ver­
ſus E: vt autem verè eſſent motiones contrariæ deberent fieri ſe­
cundum eaſdem partes.
Eſt hæc igitur vt aliæ in circulo non vera
ſed apparens repugnantia.
ex cuius tamen natura magnorum effe­
ctuum poſtea cauſæ repetuntur, cum diametri B D, vt inflexilis
circa A, centrum fixum motæ, ſi B, deprimatur, neceſſe eſt alte­
rum extremum D, attolli: & contra.
Propterea vt eſt prius.] Concluſio generalis eſt, huc, vt exi­
ſtimo, è fine primi huius capitis, vbi melius collocaretur, transpoſita,
quod amplius declarant ea, quæ ſubijciuntur de vecte & libra, ad
quæ cum referat omnia Mechanica, & ipſa vectis & libra referan­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index