Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 177 > >|
1
PROPOSITIO II. PROBL. I.
33[Figure 33]Dato spatio per quod grave naturali­
ter ducatur virtute impetus solius sine
ope gravitatis, in dato tempore: repe­
rire eius portionem per quam duca­
tur eadem virtute in quavis portione
dicti temporis.
Ducatur grave A per spatium AE
tempore ae, nec non per spatium
aequale EB duplum AE virtute impetus
acquisiti in E sine ope gravitatis tempore e
h aequale ipsi ae cuius temporis eh data sit
portio quaelibet, & sit primo portio immedia­
ta tempori ae, & sit eg.
Per pr. huius.
Oportet reperire portionem spatii EB, per quod
grave A ducatur, virtute impetus solius acqui­
siti in E, sine ope gravitatis, in dicta portione
temporis eg.
Concipiantur tempora ae, eh, eg tanquam lineae
rectae metientes tempora ae, eh, eg, & fiat
ac tempus aequale tempori eg, & ut ae
ad ac, fiat AE ad AD ad quas fiat tertia
AC, ex quo AE, AC sunt in duplicata ratio­
ne temporum ae, ac,. Fiat ut ae ad ag ita
AE ad AF, quibus tertia AG, ex quo AG,
AE sunt in duplicata ratione temporum ag, ae.
Per 12. sexti.
Per 11. sexti.
Per 10. def. quinti.
Per 12. sexti.
Per 11. sexti.
Per 10 def. 5.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index