Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
491
491 (63)
492
492 (64)
493
493 (65)
494
494 (66)
495
495 (67)
496
496 (68)
497
497 (69)
498
498 (70)
499
499 (71)
500
500 (72)
< >
page |< < (182) of 672 > >|
610182Diſſertatio Sexta.
Maur. Adeò perſuaſum habuere Antiquiores calidum eſſe
æthera, ut Cœli nomine Ignem intellexerint.
Sic Plinius lib. 2.
cap. 5. ait, Nec de elementis video dubitari quatuor ea eſſe. Ignem
ſummum;
indè tot ſtellarum collucentium illos oculos: atque Plato-
nem voluiſſe per Cœlum ſignificari Ignem, graviſſimorum
authorum ſententia fuit.
Certè S. Anſelmus Cantuar. lib. 1. de
imagine mundi cap.
24. Ignis, inquit, qui quartum elementum con-
ſcribitur, quaſi non gignens dicitur:
à Lunâ uſque ad firmament um
extenditur:
is tantum eſt aëre ſubtilior, quantum aër aquâ tenuior,
aqua terrâ rarior.
Hic etiam Æther, quaſi purus aër dicitur, ſplen-
dore perpetuo lætatur.
Et S. Auguſtinus lib. de Geneſi ad lit. im-
perfecto cap.
4. concludit his verbis, Ut ita quatuor Elementa
enuntiata ſint, quibus mundus iſte viſibilis ſurgit, Cœlum ſcilicet,
Terra, &
Aqua, & Aër. An autem Æther idem dicendus ſit ac
Ignis, nec ne, non admodum laborandum puto, modò natu-
ram calidam ſe omnes in partes ingenitâ mobilitate agitantem
ſtatuamus, quæ ita ſiderum regionem conſtituat, ut etiam in
aërem ſubiectum, &
in aquam, atque in hæc inferiora corpora
ſe inſinuet;
quemadmodum & aëris particulæ, immò etiam
aqueæ, patentes telluris rimas explent.
Mihi tamen probabi-
lius videtur Ignem potiùs fuiſſe ipſam lucem primâ die condi-
tam, adeò ut natura illa lucis univerſum aërem primùm, ac
poſtea ipſum æthera pervadentis, inter ſuperiora corpora vim
caloris habentia, omnibus præſtaret, atque calidior fuerit aëre,
&
æthere, quosimbuebat, atque fortaſſe illos agitando invicem
permiſcebat.
Dand. Triplex calidorum genus mihi videris agnoſcere in
ſuperioribus, videlicet Aërem, Æthera, lucem;
ſicut & in
inferioribus habemus Salem, Sulphur, Spiritum.
Verùm,
quemadmodum horum inferiorum notio ad plures differentias
pertinet, incertum eſt, an pariter ſuſpicari liceat de ſuperiori-
bus, ita ut plures ſpecies ſubſint univerſo generi lucis, aut æthe-
ris, aut aëris, ſicut variæ ſunt Salium, variæ Sulphurum, variæ
Spirituum differentiæ, quas quotidiano experimento cognovi-
mus;
neque enim promiſcuè quolibet ſale utimur (quis enim
ad condiendos cibos Salem Ammoniacum adhibet?)
aut ſinè
diſcrimine obvios quoſque Spiritûs arripimus ad fovendum
animantis calorem.
Quamvis autem alias atque alias admitte-
remus Ætheris ſpecies, aut lucis, inæqualem caloris vim ex ſuo
genere habentes, hoc eſt diſpari facultate ſe validiùs aut lan-
guidiùs agitandi præditas, non continuò ſingulis naturis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index