Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (68) of 760 > >|
61068ARIST. DE ANIMA. men non habet. Hæc cùm ita ſint, atq; unus actus rei ſen-
ſibilis, ſenſitiuiq́;
ſit, quamuis diuerſas habeat rationes, ſi-
cuti diximus, neceſſe eſt ſimul corrumpantur, ſimulqúe
ſint ſalua, auditus, ac ſonus, qui hoc modo dicuntur, &
ſa-
por itidem, &
gustus, cæteraq́; ſimiliter. At ea quæ di-
cuntur potentia, non hanc ipſam proſectò neceſſariò ſub-
eunt legem.
Non rectè igitur priores naturales Philoſo-
phi ſentiebant, qui quidem ſine uiſu neque album ullum,
neq;
nigrum eſſe dicebant: neq; item ullum ſine gustu ſa-
porem.
Nam partim rectè, partim non rectè cenſebant:
etenim cùm dupliciter ſenſus, ſenſibileq́; dicatur, poten-
tia, atq;
actu, in his quidem ſecundis fitidipſum ſanè quod
dictum eſt, in illis autem primis non fit, ut luce clarius ex-
tat.
At illi de hiſce ſimpliciter loquebantur, quæ ſimplici-
ter non dicuntur.
Quòd ſi uox quædam concentus eſt:
uox autem &
auditus tum unum, tum non unum, aut non
idem ſunt, &
cõcentus eſt ratio, neceſſe eſt & auditũ quẽ-
dam eſſe rationem.
Atq; obidipſum exuperans quodq; tam
acutum, quàm graue, corrumpit auditum, atq;
deuastat, &
in ſaporibus, gustũ:
& in coloribus uiſum, id quod nimium
eſt ſplendidum, &
tenebroſum: & in odoribus, uehemens
odor ſiue dulcis, ſiue amarus:
quia ſenſus ipſe, quædam eſt
ratio rata.
Quocirca ſenſibilium ea quæ ſyncerè talia,
quæq́;
ſimplicia ſunt, ut acutum, uel dulce, uel ſalſum, cùm
reducuntur ad rationem, ſenſui ſunt iucunda:
tunc enim
ipſum delectare uidentur.
Omnino autem ipſum mistum
magis concentus eſt, quàm acutũ, uel graue.
Tactui quoq;
non calidum ſanè ſimplex, ac ſrigidum, ſed id quod eſt ad
rationem redactum, amicum eſt, atq;
iucundum: enimuero
ſenſus ipſe ratio quædam eſt, uti diximus:
ſenſibiliũ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index