Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Page concordance

< >
Scan Original
601 585
602 586
603 587
604 588
605 589
606 590
607 591
608 592
609 593
610 594
611 595
612 596
613 597
614 598
615 599
616 600
617 601
618 602
619 603
620 604
621 605
622 606
623 607
624 608
625 609
626 610
627 611
628 612
629 613
630 614
< >
page |< < (594) of 677 > >|
610594GNOMONICES puncto B, ita vt tam C, quàm B, ſit hora 24. ab occaſu, proximum verò punctum verſus G, ho-
ra 23.
& ita deinceps. Contrarium fiat pro horologio Babylonico, hoc eſt, in orientali diuiſio
inchoetur à puncto b, in occidentali verò à puncto C, ita vt tam punctum B, quàm punctum C,
det horam 24.
ab ortu, & proximum punctum verſus G, horam 1. & c. Nam ſi pro horologio Ita-
lico in vtroque horologio ex horis inter puncta B, G, poſitis per centrum circuli rectę occultæ
ducantur, ſecabitur æquinoctialis linea in punctis, per quæ, ſi ad eandem perpendiculares erigan-
tur, ſecabitur tropicus ♋, in punctis horarum ab occaſu Solis.
Si autem pro vtroque horo-
logio Babylonico ex horis inter puncta C, &
G, interiectis per centrum circuli egrediantur re-
ctæ occultæ, diuidetur linea æquinoctialis in punctis, per quæ ſi ad eandem educantur lineæ
perpendiculares ſecantes tropicum ♋, habebimus puncta horarum ab ortu Solis in dicto tro-
1110 pico.
Non aliter in tropico ♑, earundem horarum puncta inueſtigabimus, ſi diuiſio circu-
li F G H I, principium ſumat in orientali horologio Italico à puncto E, &
in occidentali à pun-
cto D:
In horologio verò Babylonico orientali à puncto D, & in occidentali à puncto E, verſus
punctum G, ſemper progrediendo.
Itaque ſi horæ inter ſe reſpondentes in tropicis iungantur
lineis rectis, deſcriptum erit horologium tam Italicum, quàm Babylonicum.
Tranſibunt autem
horæ ab or.
& occ neceſſario per puncta horarum à mer. & med. noc. in linea æquinoctiali, vt in
ſuperioribus dictum eſt, &
manifeſtè ex tabella, quam in cap. 4. reperies, colligitur. Quòd ſi horæ
nonnullę ab or.
vel occ. in alterutro tropicorum non habeant puncta reſpõdentia, ducendæ erunt
illæ per horas reſpondentes in linea æquinoctiali.
Vt in horologio orientali hor. 16. & 17. ab
occ.
Item 4. & 5. ab or. ductę ſunt per hor. 10. & 11. à med. noc. in linea ęquinoctiali: In occi-
2220 dentali vero hor.
19. & 20. ab occ. Item 7. & 8. ab or. per hor. 1. & 2. à mer. Lineæ autem horæ 6.
& 18. ducendæ ſunt æquidiſtantes lineæ æquinoctiali, vt lib. 2. propoſ. 34 oſtendimus, per puncta
in tropicis vtriuſque horologii inuenta.
PER arcus diurnos, nocturnosq́ue horarum 14. & 10. deſcribemus quoque vtrumque horo-
33Alia deſcriptio
horologii Meri
diani & Baby-
lonici per arcus
diurnos, ac no-
cturnos.
logium, vtin horizontali, Verticaliq́ue declarauimus.
Idem fiet beneſicio arcus diurni, & noctur
ni horarum 24.
Verum obſeruandum eſt, vt ex arcubus diurnis, atque nocturnis in ſcholio pro-
poſ.
33. lib. 1. poſitis ſumantur illæ duntaxat horæ ab or. & occ. pro horologio orientali, quibus in
eiſdem tabulis reſpondent horæ à med.
noc. non autem à meridie, quia hæ non continentur in eo
horologio.
Pro horologio verò occidentali illę quibus reſpondent horæ à mer. non autem à med.
noc. Vt horam 14. ab occ. in orientali horologio ducemus per horam 2. à med. noc. in arcu no-
4430 cturno horarum 24.
non autem per horam 2. à mer. in arcu diurno horarum 24. Item horam 14.
ab or. in occidentali horologio ducemus per horam 2. à mer. in arcu diurno horarum 24. non au
tem per horam 2.
à med. noc. in arcu nocturno horarum 24. & c.
QVOD ad ſectiones mutuas horarum à mer. vel med. noc. & ab or. vel occaſu in linea horę
12.
ab or. vel occ. & in linea horizontali attinet, conſideranda ſunt ea, quę propoſ. 34. & 35. lib. 2.
ſcripſimus.
MANIFESTVM porrò eſt ex ſigura huius cap. lineas horarum ab occ. in horologio
55Qua ratione ex
horologio Itali
co ſiat Babylo-
nicum, & cõtra,
ta ſaci@ oppoli-
ta plani @orolo
gu Mcridiani
delineandum.
orientali eundem ſitum habere, quem lineæ horarum ab or.
ſeruant in horologio occidenta-
li.
Quod etiam verum eſt de horis ab or. in orientali, & de horis ab occ. in occidentali. Vnde ho-
rologium Italicum orientale in facie oppoſita plani horologii deſcriptum, ita vt lineæ lineis re-
ſpondeant, erit Babylonicum occidentale:
Et Italicum occidentale erit Babylonicum orientale, &
6640 contra:
dummodo numeri ſinguli horarum mutentur in earundem complementa vſque ad 24.
vt 9. in 15. & 3. in 21. & c.
DE HOROLOGIO MERIDIANO
Antiquo. CAP. XV.
TAM arcus diurnus ♋, B G C, quàm ♑, D G E, in circulo F G H I, vtriuſque horologii ſe-
77Deſcriptio horo
logii Meridiani
Antiqui.
cetur in 12.
æquales partes. Harum enim beneſicio inueniemus in vtroque tropico puncta,
per quæ ducendæ ſunt horæ inæquales, non ſecus, atque in præcedenti cap.
puncta horarum ab
8850 or.
& occ. in eiſdem tropicis indagauimus. Tranſibunt autem horæ inæquales per horas à me-
ridie vel media nocte in æquinoctiali linea, vt in horologio horizontali, ac Verticali do-
cuimus.
99Coſtructio eiuſ
dem horologii
Merid@ani Anti
qui ex arcubus
diurnis.
QVOD ſi duo arcus diurni deſcribantur, vnus horarum 18. & horarum 6. alter, conſtrue-
mus idem horologium Antiquum, quemadmodum ſupra factum eſt in horizontali horologio,
&
Verticali, ex tabellis in ſcholio propoſ. 33. lib. 1. deſcriptis.
CONSTAT autem ex ſiguta, & deſcriptione vtriuſque horologii, lineas horarum inęqua-
1010Quo pacto ex
horologio Anti
quo orientali
fiatoccidentale,
& contra.
lium eandem habere poſitionem, &
ſitum in vtroque horologio. Quapropter vno deſcripto, ſi in
oppoſita facie eædem lineę depingantur prioribus lineis ad vnguem reſpondentes, habebitur etiã
alterum horologium:
Numeri tainen horarum in earum complementa vſque ad 12. commutan
di ſunt, vt 1.
in 11. & 2. in 10. & c.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index