Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (69) of 760 > >|
61169LIBER III. ea quæ exuperant, aut dolorem afferunt ipſi, aut tandem
ipſum corrumpunt.
Vnuſquiſq; igitur ſenſus, ut ſæpe di-
ximus, ſenſibilis eſt obiecti:
eſtq́; in instrumento ſuo eara-
tione, qua illud ſenſus eſt instrumentũ, &
differentias ſen-
ſibiles obiecti ſui diſcernit:
ut album quidem, & nigrum
uiſus, dulce autẽ &
amarũ, gustus: & cæteri ſimiliter ſen-
ſus.
At enim cùm album, & dulce, & ſingula ſenſibiliũ
ad ſingula nimirùm aliquo comparemus, ac diſcernamus,
&
ſentiamus differre, neceſſe eſt idipſum profectò fieri
ſenſu:
quippe cùm illa ſenſibilia ſint. Quo patet, carnẽ
ultimum instrumentum ſenſus non eſſe:
nam neceſſe eſſet
id, quod diſcernit, tangendo diſcernere.
Fieri igitur non
poteſt, ut ſeparatis diſcernatur dulce diuerſum eſſe ab al-
bo, ſed uni cuipiam ambo nota eſſe oportet:
illo nanq; mo-
do ſanè pateret inter ſeſe illa differre, etiam ſi alterũ ego,
alterum tu ſentires.
Vnum igitur dicat oportet, diuerſa eſſe
dulce, ac album.
Dicit igitur idem: quare ut dicit, ſic &
intelligit, atq;
ſentit. Patet ergo, fieri non poſſe, ut ſepa-
ratis ſeparata dijudicentur.
At hinc patet, neq; fieri poſ-
ſe, ut ſeparato in tempore diſcernantur.
Nam ut idẽ aliud
eſſe bonum, ac malum dicit, ſic quando alterum dicit aliud
eſſe, tunc &
alterum etiam dicit: atq; dico quãdo non per
accidens:
ueluti nunc dico quippiam aliud eſſe, non tamen
dico illud nunc aliud eſſe:
ſed hoc pacto non dicit, ut dicat,
&
nunc illud eſſe: ſimul igitur dicit. Quo fit, ut inſepara-
bile &
in inſeparabili tempore, ſeparata diſcernat. At
uerò fieri non poteſt, ut ſimul idem earatione, qua diuiſi-
bile eſt, &
in indiuiſibili tempore motibus contrarijs mo-
ueatur.
At dulce quidem ſic mouet ſenſum, ac intellectum:
amarum autem, cõtrario modo: & album itidẽ diuerſo.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index