Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (70) of 760 > >|
61270ARIST. DE ANIMA ne igitur quod diſcernit, indiuiſibile quidẽ numero, ſepara-
tum autem ratione?
Partim igitur ut diuiſibile res ſentit di-
uiſas, partim ut indiuiſibile:
nam ratione quidem, diuiſibile:
loco autem, atq; numero, indiuiſibile eſt. An id minime fieri
poteſt?
idem enim potentia quidem eſt ipſa contraria, & di
uiſibile, &
in diuiſibile: actu autem eſſe non poteſt, ſed pa-
tiendo diuiſibile eſt.
At fierinequit ut ſimul ſit album, & ni
grum Quare neq;
formas ipſorum ſimul ſenſus, ac intelle-
ctus, ſi talia ſint ut patiantur, ſuſcipient.
At enim hoc per´-
inde ſeſe habet, atq;
id quod quidam punctum appellant,
quod quidem tum unum eſt, tum duo, quo pacto &
diuiſibi
le eſt.
Quo igitur indiuiſibile eſt, hoc unum eſt id quod di-
ſcernit, ac ſimul:
quo uerò est diuiſibile, hoc non unum eſt:
bis enim eiuſdem ſigni ſimul fit uſus.
Quo ergo finis uſus ſit
ut duorum, hoc duo diſcernit, atq;
eſt ſeparata, ut ſeparatũ:
quo uerò unum eſt, hoc unius fit uſus, &
ſimul. Sed de prin
cipio quidem quo dicimus animal ſenſitiuum eſſe, ſit hoc
modo determinatum.
De mente, Intellectu{que}, quem veteres exiſtimarunt idem eſſe cũ Sen-
ſu.
Item in quo differat Intellectus à Senſu.
CAP. III.
_C_Vm autem duabus priſci differẽtijs maximè definiant
11Hîc Āriſto. diſ
quirit, an intel
ligere, ſapere,
ac ſentire ſint
idem.
animam motione inquam loco accõmodata, &
intelli
gendo, &
diſcernendo, ac ſentiẽdo, conſiderandũ eſt ſi quid
interſit inter intelligere, ac ſentire.
Videtur nãq; tam intelli
gere, quàm etiã ſapere, ueluti quoddam eſſe ſentire:
etenim
his utriſq;
rerum aliquas anima diſcernit, atq; cognoſcit. Et
ueteres idem eſſe ſapere, ſentireq́;
cenſent. quemadmodum
&
Empedocles dixit: Ad præſens, hominum creſcit ſapien
tia ſemper.
Et alio rurſus in loco, Hinc uaria his

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index