Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (75) of 760 > >|
61775LIBER III. ta agunt: illæ, quia mentis ſunt, ut patet, expertes. homines:
quia mens perturbatione nõnunquam, uel morbo, uel ſomno
ſubmergitur.
Sed de imaginatione quidem, determinatum
ſit hactenus:
ſatis enim quidnã ipſa ſit, & cur ſit, hiſce quæ
iam dicta ſunt, explicauimus.
Deintellectu potentiæ, qui vt ſenſus à ſenſibilibus, ita ipſe ab
intelligibilibus patitur, necvllam propriam formã habet.
CAP. IIII.
_DE_ animæ autẽ ea parte, qua cognoſcit, atq; ſapit, ſi-
11Hîc oſtendit
Āriſt. ſenſum,
intellectũ, im æ
ginationem'{que};
non idem eſſe.
ue ſit ſeparabilis, ſiuenon ſeparabilis magnitudine,
ſed ratione, conſiderandum déinceps eſt quam differentiam
habet, quoq́;
pacto tandem fit intelligere. Si igitur ipſum
intelligere ſit ut ſentire, aut pati quoddam, erit ab ipſo in-
telligibili, aut aliquid aliud tale.
Vacare igitur ipſam paſ-
ſione, ſed formæ ſuſceptiuã eſſe, oportet:
& potentia talẽ,
ſed non illam eſſe:
& ſimilitudinem ſubire cum ſenſu, ut
quemadmodũ ſeſe habet ad ſenſibilia ſenſus:
ſic ſeſe habeat
ad intelligibilia intellectus.
Quare neceſſe eſt ipſum, cùm
uniuerſa intelligat, non mistum eſſe, ſicut Anaxagoras di-
xit, ut ſuperet, atq;
uincat, id eſt ut cognoſcat, atque perci-
piat:
alienum nanq; , cùm apparet iuxta, prohibet, atque ſe
iungit.
Quo fit, ut neq; ulla ſit ipſius natura, niſi ea ſo-
lùm, qua poßibilis eſt.
Is igitur qui intellectus animæ nun-
cupatur (dico autem nunc eum, quo ratiocinatur anima,
&
existimat) nihil eſt actu prorſus eorum, quæ ſunt anteà
quàm intelligat ipſe.
Quocircaneq; cum corpore mi-
ſtum ipſum eſſe, conſentaneum eſt rationi:
qualis enim qui-
dam fieret, calidus, aut frigidus, &
inſtrumentum aliquod
ipſius eſſet, proſectò ſicut eſt ſenſus:
nunc autẽ ipſius nullũ
prorſus eſt inſtrumentũ.
Atq; bene, recteq́; cẽſent, qui

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index