Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (77) of 760 > >|
61977LIBER III. Quare fit, ut hæc etiam alia, uel alio modo ſeſe haben-
te parte diſcernat.
Omnino igitur ut res ſeparabiles
ſunt à materia, ſic ſeſe habent &
ea, quæ ſunt circa in-
tellectum ipſum.
Dubitabit autem non iniuria quiſ-
piam, quonam modo intelliget intellectus, ſi ipſe quidem
ſimplex ſit, ac paßionis expers, nihilqúe habeat cum ulla
re prorſus commune, ſicut Anaxagoras aſſerit, intelli-
gere autem pati quoddam ſit, ut diximus:
quo nanque
quippiam eſt utriſque commune, hoc nimirum alterum
agere, alterum pati uidetur.
Præterea ambiget quiſ-
piam, ſi ipſe etiam intelligibilis ſit.
Nam aut cæteris re-
bus inerit intellectus, niſi alia ratione ſit intelligibilis ipſe,
intelligibile autem unum quoddam eſt ſpecie:
aut aliquid
ipſe mistum habebit, quod ipſum intelligibilem perinde
atque cætera, facit.
At enim ipſum pati diuiſum eſt
priùs una quadam ratione communi.
Atque intellectus,
potentia quidem eſt quodammodo intelligibilia ipſa:
actu
uerò nibil eorum anteà quàm intelligat ipſa.
Oportet
autem in ipſo nibil eſſe, périnde atque in tabula nihil eſt
actu ſcriptum, anteà quàm in ipſa ſcribatur:
hoc enim
in ipſo fit, atque accidit intellectu.
Eſt etiam intelli-
gibilis &
ipſe, ut intelligibilia cuncta. Nam in hiſce qui-
dem, quæ ſine materia ſunt, intelligens, &
id quod in-
telligitur, idem eſt:
etenim idem eſt contemplatiua ſcientia,
&
id quod ita ſub ſcientiam cadit: ſed cur non ſemper in-
telligit, conſideranda eſt cauſa.
In ijs autem, quæ ma-
teriam habent, unumquodque intelligibilium potentia eſt.
Quare illis quidem non inerit intellectus: nam intellectus
talium potẽtia ſine materia eſt, ipſe autem intelligibilis ra-
tionem ſubibit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index