Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 241 > >|
1deſcendentes animaduertere nequeamus: ſed
ad earum grauitatem adſtruendam ſatis eſſe
putamus, quod particulæ illæ vinculum na­
ctæ, quo lapidem conſtituant, deſcendentes
ſub aſpectum cadant.
Cur igitur tantam̨
ignium vim in fulmine delapſam, ſeque in
ima terræ viſcera inſinuantem cernentes,
perinde atque ſaxum in aquam decidens
mergitur, igneæ grauitatis ſuſpicioni locum
non damus?
Nemo ſiquidem facilè credat
accenſum fulmen á ſuperioribus nubis parti­
bus, quæ inferioribus tenuiores ſunt ac leuio­
res, minùsque ad aqueam naturam vergen­
tes, deorſum reflecti: cùm nec ignis ex Auro,
quod ob impetûs ac efficaciæ ſimilitudinem
nomen à fulmine obtinuit, à quoquam re­
flectatur, ſed inſitâ naturæ vi præceps deor­
ſum feratur:
Ad hæc ignis genus vniuerſum in ſpecies
certas, quibus iterum partes aliæ atquè aliæ
ſubeſſent, partiebatur & diſtinguebat: Alti
enim reperiuntur Ignes luce iuxta atque ca­
lore conſpicui, quorum frequentiſsimus eſt
& communis vſus, atque vulgatiſsima noti­
tia: Alii ſunt, qui, quoniam plus fulgoris
habentes, quàm caloris, oculis tantùm blan­
diuntur, cum Fatuis Ignibus numerantur:
Alios demùm quaſi latentes ſinu natura fo­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index