Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566
page |< < of 241 > >|
1 Aeris in spatio magnam pendere docentes
Tellurem, neque posse in terra sistere terram.

Adiunxere feras; quod quamvis effera proles
Officiis debet molliri victa parentum.

Muralique caput summum cinxere corona,
Eximiis munita locis quod sustinet urbes:
Quo nunc insigni per magnas praedita terras
Horrifice fertur divinae Matris imago.

hanc variae gentes antiquo more sacrorum
Idaeam vocitant matrem, Phrygiasque catervas
Dant comites; quia primum ex illis finibus edunt
Per terrarum orbem fruges coepisse creari.

Gallos attribuunt; quia, numen qui violarint
Matris, & ingrati genitoribus inventi sint;
Significare volunt indignos esse putandos,
Vivam progeniem qui in oras luminis edant.

Tympana tenta tonant palmis, & cymbala circum
Concava, raucisonoque minantur cornua cantu;
Et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis;
Telaque praeportant violenti signa furoris;
Ingratos animos, atque impia pectora volgi
Conterrere metu quae possint numine divae.

Ergo cum primum magnas invecta per urbes
Munificat tacita mortalis muta salute;
Aere atque argento sternunt iter omne viarum,
Largifica stipe ditantes; pinguntque rosarum
Floribus, umbrantes Matrem, comitumque catervas.

Hic armata manus, Curetas nomine Graii
Quos memorant Phrygios, inter se forte catenas
Ludunt, in numerumque exultant, sanguine fleti;
Terrificas capitum quatientes numine cristas.

Dictaeos referunt Curetas; qui Iovis illum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index