6235HOROLOG. OSCILLATOR.
tionaliter moveantur.
Quamobrem ſiquid in fabrica vi-
11Descri-
PTIO HO-
ROLOGII. tii fuerit, vel, ob aëris mutatam temperiem, diffici-
lius rotarum axes volvantur; dummodo non eo usque ut
omnis horologii motus interrumpatur; nulla propter
hæc inæqualitas aut motus retardatio timenda erit, ſem-
perque aut rectè tempus metietur aut omnino non metie-
tur.

Indices porro hoc pacto circumaguntur atque ordinantur.
Tertia lamina prioribus parallela eſt Y Y, pollicis quarta
parte diſtans ab ea quæ notatur A A. In ea circuli horarii
deſcripti ſunt centro eodem α quo protenditur axis rotæ C.
Quorum circulorum interior duodecim horarum diviſionem
habet, alter ſcrupulorum 60. Axi vero rotæ C aptatur, ul-
tra laminam A A, rota ß, tubulo cohærens qui usque ad ε
continuatur trans laminam Y Y; atque ita inſidet axi illi,
ut una cum illo circumferatur; ſine illo tamen, ubi opus
fuerit, converti poſſit. Ad ε index imponitur, horæ ſpa-
tio circuiturus atque ita ſcrupula prima, ſeu ſexageſimas ho-
rarum, demonſtraturus. Rota vero quam diximus ß, aliam
rotam, totidem quot ipſa habet dentium, impellit, atque
una affixum ei tympanum cui dentes ſex, axiculo eorum
communi hinc laminâ A, inde gnomone δ ſuffulto. Hoc
tandem tympano rota ζ movetur, dentes habens 72, tubu-
lumque affixum qui & ipſe ultra laminam Y ad θ porrigitur,
paulo citra quam deſinit tubulus rotæ ß, quem intra ſe com-
plectitur. Parte extrema θ apponitur horarius index, brevior
aliquanto illo quem ſcrupula prima ſignare diximus, cum in-
teriore gyro ferri debeat. Secunda vero ſcrupula ut absque
errore demonſtrentur, imponitur axi rotæ H, usque ad la-
minam Y producto, orbis λ, cui circulus in ſexaginta par-
tes diviſus inſcribitur, inciſoque in laminâ Y foramine
ad Z, eæ diviſiones, cuspide in ſummo foramine defixâ,
prætereuntes notantur. Hæc vero tota indicum circulo-
rumque horariorum diſpoſitio ex figura minori (fig. 3.) cla-
rius perſpicitur, exteriorem horologii formam referen-
te.