Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 303 > >|
1adhibentur tanquam inſtrumenta ad leuanda pondera, vel
quomodolibet mouenda grauia, quæ reſpectiuè dicuntur
etiam leuia.
Sunt autem hæc inſtrumenta præcipua ſex, ad
quæ cætera omnia reducuntur: nempè Libra.
Vectis, Tro­
chlea, Axis in Peritrochio, Cuneus, & Cochlea Et licet Ari­
ſtoteles diſtinctam eorum tractationem prætermiſerit, ac
non niſi quatuor ex ipſis hic, vel in ſequentibus quæſtionibus
pro opportunitate meminerit, ſupponit nihilominus tanquam
certum, illa omnia ac ſimilia participare naturam circuli,
eorumque vim qua motricem augent potentiam in hoc ip­
ſo conſiſtere, vt circuli proprietatem ſapiendo, faciliùs &
mouerentur, & motum præſtarent oneribus ac ponderibus
mouendis, cum circularis ſine orbicularis figura ſit omnium
mouentiſſima.
Ait enim ſupra tex. 5. Ea igitur quæ circa
libram fiunt, ad circulum referuntur: quæ verò circa vectem,
ad ipſam libram: alia autem ferè omnia, quæ circa mecha­
nicas ſunt motiones, ad vectem.
Ex quibus infertur ſiue im­
mediate, ſiue mediante, alia quadam abſtracta ratione quam
ipſa participent, mechanica penè omnia inſtrumenta in ſuis
motionibus ad circuli naturam referri.
Quod vt clarius te­
neatur, pauca ſaltem de ſingulis ipſis inſtrumentis hic adij­
cere opere pretium putauimus, ea ſcilicet tantum mo­
do, quæ ad inſtitutam textus dilucidationem no­
uerimus pertinere; Cum exacta huiuſmodi
inſtrumentum tractatio habeatur apud
Heronem, Pappum, & alios ve­
teres, nouiſsimè verò &
accuratiſsimè apud
Guidum Vbal­
dum
ex Marchionibus Montis, qui ſi­
gillatim de illis præcla
rum librum in­
ſtituit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index