Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
< >
page |< < (56) of 778 > >|
6256ALHAZEN longitudo habet proportionem ſenſibilem ad quantitatem longitudinis ſpatij, comprehenditur à
uiſu
, & non latet uiſum ex partibus ſpatij, quæ ſunt apud ultimum eius, nιſi illud, quod caret pro-
portione
ſenſibili ad longitudinem illius ſpatij:
& omne tale ſpatium eſt ex remotionibus medio-
cribus
.
Remotio autem, quæ eſt extra mediocritatem in longitudine, eſt illa, apud cuius ultimum
latet
quantitas habens proportionem ſenſibilem ad totam illam remotionem:
& remotio, quæ eſt
extra
mediocritatem reſpectu uiſus, eſt illa, in qua latet quantitas aliqua ex illa re uiſa, habens
proportionem
ſenſibilem ad totam illam rem uiſam:
aut latet aliqua intentio illius rei uiſæ, cuius
latentia
operatur in latentiam quidditatis illius rei uiſæ.
Et etiam ſentiens comprehendit quanti-
tatem
remotionis rei uiſæ ex quantitate anguli, quem reſpicit illa res uiſa.
Quoniam quando ui-
ſus
comprehendit uiſibilia aſſueta, quæ ſunt in remotionibus aſſuetis, ſtatim apud comprehen-
ſionem
cognoſcet ipſa uiſus:
& quando uiſus cognouerit ipſa: cognoſcet ipſas quantitates magni-
tudinum
eorum:
quoniam quantitates magnitudinum eorum iam fuerunt certificatæ propter
frequentationem
cuiuslibet comprehenſionis uiſibilium aſſuetorum, & iam ſunt quietæ in ima-
ginatione
.
Et uiſus, cum comprehenderit rem uiſam aſſuetam, ſtatim comprehendit partem uiſus,
in
quam peruenit forma illius rei uiſæ, quam reſpicit illa pars.
Et cum ſentiens comprehenderit
quantitatem
magnitudinis rei uiſæ per cognitionem, & comprehenderit angulum, quem tunc re-
ſpicit
illa res uiſa:
comprehendet quantitatem remotionis illius rei uiſæ in illa diſpoſitione: quo-
niam
angulus, quem reſpicit illa res uiſa, non erit, niſi ſecundum quantitatem remotionis.
Et ſi-
cut
ſentiens recipit ſignificationem ſuper quantitatem magnitudinis ex remotione cum illo angu-
lo
:
ita accipit ſignificationem ſuper quantitatem remotionis ex quantitate magnitudinis cognitæ
apud
ipſam cum illo angulo:
quoniam illa magnitudo non reſpicit illum angulum, niſi ex illa ea-
dem
remotione, aut ex remotione æquali illi, non ex omnibus remotionibus.
Et cum ſentiens
comprehenderit
quantitatem remotionis illius rei uiſæ aſſuetæ multoties & frequenter in horis,
in
quibus illa res uiſa reſpicit apud centrum uiſus ſimilem illi angulo, & multoties acceperit ſigni-
ficationem
ſuper quantitatem magnitudinis illius rei uiſæ ex quantitate remotionis illius rei uiſæ
cum
quantitate anguli, qui eſt æqualis illi angulo:
uirtus diſtinctiua intelliget quantitatem remo-
tionis
, in qua comprehendit magnitudinem illius rei uiſæ, reſpectu illius anguli.
Et cum uirtus di-
ſtinctiua
intellexerit quantitatem illius rei uiſæ, reſpectu illius anguli, & comprehenderit in iſta re-
motione
magnitudinem rei uiſæ, reſpectu illius eiuſdem anguli, & cognouerit illam rem uiſam, &
cognouerit
quantitatem magnitudinis eius, quam antè comprehendit, & comprehenderit quan-
titatem
illius anguli, quem tunc reſpicit illa res uiſa:
cognoſcet quantitatem remotionis, ſecun-
dum
quam illa remotio reſpicit illum angulum.
Sentiens ergo comprehendit quantitatem remo-
tionum
uiſibilium aſſuetorum ex comparatione anguli ad magnitudinem rei uiſæ:
deinde pro-
pter
frequentationem comprehendit ſentiens remotionem rei uiſæ aſſuetæ per cognitionem.
Et
erit
quantitas anguli, quem reſpicit res uiſa aſſueta apud comprehenſionem anguli eius, cum co-
gnitione
illius rei uiſæ, ſignum ſuper quantitatem remotionis illius rei uiſæ.
Et plures remotio-
nes
uiſibilium aſſuetorum comprehenduntur ſecundum hunc modum.
Et iſta comprehenſio non
eſt
in fine certitudinis:
T amen inter remotionem iſtam & remotionem certificatam non eſt maxi-
ma
diuerſitas.
Et ex iſta comprehenſione opinati ſunt mathematici, quòd magnitudo rei compre-
hendatur
per angulum.
Quando ergo uiſus comprehenderit uiſibilia aſſueta, քuæ ſunt in remo-
tionibus
aſſuetis, & cognouerit quantitates remotionum illorum ſecundum iſtam uiam:
inueniet
ueritatem
in maiori parte in quantitatibus remotionum ipſorum, aut non erit inter illud, quod
comprehendit
ex quantitatibus remotionum eorum, & inter remotiones ueras magna diuerſi-
tas
.
In illo autem, quod uiſus comprehendit ex quantitatibus remotionum uiſibilium extraneo-
rum
, quæ non frequenter comprehendit uiſus, errat in maiori parte:
& eum hoc fortè inueniet a-
liquid
in eo, quod comprehendit ex quantitatibus eorum ſecundum hunc modum.
Secundum
ergo
iſtos modos, quos declarauimus, comprehenduntur quantitates remotionum uiſibilium
per
ſenſum uiſus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index