Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56 344
57 345
58 346
59 347
60 348
61 349
62 350
63
64
65
66
67
68
69
70 358
71 359
72 360
73 361
74 362
75 363
76 364
77 365
78 366
79
80
< >
page |< < (350) of 568 > >|
62350CHR. HUGENII AD XAVER. EPIST. poſſumus æqualem invenire. Quis autem ad veſtram illam hoc
pertinere credet, quæ irrito labore toto decennio quæſita eſt?
Nam quod ſufficere exiſtimatis ſi modo viam commonſtraveri-
tis quâ emensâ ad quæſitum perveniatur, obſtacula vero, at-
que innumeras difficultates quibus præſepta eſt, non remove-
tis, videte cui perſuadere poſſitis, eâratione tetragoniſmi ne-
gotium à vobis confectum eſſe.
Illud ſanè vos conſequi apparet,
ut, dum ultra non proceditis, minus expoſiti ſitis ad promi-
ſcuos omnium inſultus, difficilius etiam à peritioribus oppu-
gnemini, paratioremque habeatis receptum.
Facile enim acrius
inſtantes proportionum &
proportionalitatum veſtrarum tene-
bris involvere poteſtis, atque eſſicere ut tandem veluti nox præ-
lium dirimat.
Hoc ipſum ne mihi eveniret, cum exetaſin Qua-
draturæ conſcriberem, metuebam, atque ut caverem operam
dedi;
id unum conatus, ut, quatenus fieri poſſet, autorem ad
abſurdum compellerem, nimirum ut vel nolle ſe vel non poſſe
Quadraturam ſuam abſolvere fateretur.
Eo fine ignota prius at-
que informia corpora dimenſus ſum, exhibitiſque prioribus
duabus ſolidorum proportionibus, petii ut inde tertiam elice-
ret, utpote quam cognitis illis notam dixiſſet.
Ad quas angu-
ſtias redactum non aliâ ratione defendis, quam expoſtulando
mecum quod autori tuo modum præſcribere præſumam qua-
drandi circulum, ac jubendo denique ut meminerim quid &
cui
ſcribam.
Ego verò quomodo quadratus fiat circulus, nec di-
dici, nec præſcribo;
ſed hoc urgeo; ut quem ille modum ſe
inveniſſe contendit, eum reapſe utilem &
efficacem eſſe demon-
ſtret.
Atque ita, quid ſcripſerim & in quem finem, me non
neſciviſſe, ſatis jam tibi conſtare arbitror.
Cui vero ſcripſerim,
ne hoc quidem puto me oblitum fuiſſe.
Vides autem quam hac
in parte longe diverſum ſonent Carteſii literæ atque Elogia ve-
ſtra:
quorum utris potius ſubſcribendum ſit aliorum judicio de-
cerni malim quam meum interponere.
Hoc tamen autorem
Quadraturæ ſcire velim, tanto majori eruditionis &
candoris
opinione apud me futurum, quanto maturius ab errore ſuo reſi-
piſcet.
Vale.
Dat. Hagæ Com. 2. Oct.
1656.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index