Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 1055 > >|
1Atque iterum principia ex quibus demonſtramus, aut cognitionis initia ſunt, aut rei. in principiis

cognitionis
ſunt axiomata communia, hypotheſes, & quædam nota nobis quæ petuntur à ſenſu.
Principia rei ſunt definitiones & cauſſæ, vel totius ſubiecti, vel partium eius. Ex his autem illa quæ
ſunt
nota nobis ad inuentionis potius quàm cognitionis initia referuntur.
ac ſi cognitionis initia
libeat
appellare, non idcirco debent in methodo tractari.
a ſiquidem ſint vulgo notiſsima; ars autem &

ſcientia
quæque verſetur in iis quæ vulgo latent, neque in euidentibus tractandis operam ludat.
&
Ariſtoteles
hæc b eadem conſtituit tanquam præcedentia cognitioni primorum principiorum: quapropter

re
uera non ſunt ſcientiæ principia.
quocirca à nob. optimo iure omittentur. Ideoque. dum ſcruta­
bimur
poſsint'ne ſcientiæ tractare ſua principia, definitiones, & axiomata ſolum, & cauſſas; cùm
ſubiecti
totius, tùm eius partium complectemur, eaque.
cum triplici probationis genere conferemus.
Poſtremò cùm principia ſumi poſsint, vt illa quibus accidit eſſe principia, aut etiam cum habi­
tudine
ad ea quorum principia ſunt, vtrunque caput in controuerſiam reuocare volumus.
Sed
enim
illud præcęteris ſtatuendum eſſe videtur neminem vſquam aggredi ſcientiam, quin iam
animo
præoccuparit aliquas eſſe cauſſas & eorum principia quorum ſcientiam quærit.
Nam qui
ſcientiam
perſequitur, is certè in cauſſarum notitiam contendit.
Nec etiam vulgò ignotum:
c ſcire eſſe rem ex cauſſa cognoſcere. proptereà dixit aliquando Ariſtoteles, d ſcientiæ & ratio­


cinationi
cauſſas ſupponi quæ quæruntur.
e idemque. inuectus eſt in Parmenidem & Meliſſum,


quia
naturam principij tollerent.
quòd hæc hypotheſis mirum in modum ſcientiæ leges euertat.
Idcirco vereor ne Theophraſtus f parum aptè collegerit eſſe principia, ſimulque. hoc officium phy­

ſico
delegarit, ita enim ratiocinatur.
Compoſita ſunt. Compoſita conſtant è principijs. Et prin­
cipia
ſunt igitur.
Quis enim non perſpicit id concludi, quod accipitur? dum enim compoſita con­
cipio
, principia quoque componentia cogito.
Nec cur id officium phyſici ſit, prorſus ſcio. quip­
pe
quòd eadem ratione poſſet vti mathematicus.
ac primus philoſophus, & omnis artifex, dum
ponit
quiſque ſubiectum, cuius principia, partes, affectionesque.
venetur. Itaque ratio communis
eſt
, nec è principiis rei ducta, nec demonſtratiua; nec phyſica igitur.
Verùm quia poſſet quiſpiam
repugnare
dicens, quamuis id ad phyſicum non pertineat; eſſe nihilominus habitum quendam
qui
tractet ita principia, vt doceat aliqua eſſe ex quibus conſtent demonſtrationes.
Monet Sim­
plicius
nullum habitum exiſtere qui hoc munere fungatur.
Neque verò neceſſarium eſſe, quòd
ſua
cuique ſupponantur.
Et illud perſpicuum eſt in naturali philoſophia compoſita eſſe eorumque.
eſſe principia, & philoſophiam naturalem habere principia. quocirca nec illius notitiam ſine prin­
cipiorum
cognitione haberi poſſe.
& ſtatim conuertere ſe ſcientiam ad exquirendum qualis ſit

principiorum
vis; vt quamuis quæſtio ſit'ne res, anteponenda ſit: nihilominus ea non requira­
tur
in omnibus, ſed in iis quæ ſint, nec'ne ignoratur.
Atqui principia noſcuntur. Veruntamen
finge
tu nunc ignorari principia, neque itidem ad phyſicam pertinebit eorum explicatio, ſed ad
aliam
methodum.
Cęterùm niſi hęc in bonam partem accipiantur nec rectè contra Theophra­
ſtum
inferuntur, nec progreſſum Ariſtotelis admodum ſeruant.
Hæc enim quæ aſſumit Simpli­
cius
, ſi transferantur ad ſignificandum certa principia, v.
g. formam, aut finem; nihil id ad rem
noſtram
, qui cum Theophraſto de ratione principij diſputamus: nec quærimus ſit ne forma, aut
finis
; ſed vtrum principia ſint abſolutè nec'ne.
quod nos in omni methodo, vt perſpicuum ſumi
defendimus
.
Quòd ſi Simplicius principij rationem accipiat; etiam fallit quandò item ratio prin­
cipij
demonſtretur; vt cùm prima contraria concluditur eſſe principia.
Quocirca ratio principij,
nec
à phyſico, nec à primo philoſopho, aut dialectico, nec demum in vlla methodo peragetur
quæ
ſimplici quæſtione colligatur; ſiquidem natura per ſe, dum ingenuit ſciendi cupidinem,
excitat
nos ad obſcurarum rerum cauſſas indagandas, & ita notitiam cuiuſdam principij quod
inquirendum
ſit, ſubminiſtrat.
Verùm principij rationem veluti complexum concludi nil pro­

hibet
.
Nec quicquam vetat, quominus opiner eam tractationem à philoſopho confici poſſe; &
quamquam
methodum ita ſuorum principiorum rationem habere, ſi oporteat.
Mox ad ipſa
principia
tranſeamus.
Quia verò tonus ſcientiæ ſubiectum vt baſis eſt eorum omnium quæ in
ſcientia
tractantur, & id quo vniuerſa referuntur, & cuius gratia reliqua ſpectari debent, de illo
primùm
diſſeramus.
In primis verò accipimus ſcientiam ſubiecto definiri & ab ipſo ſic determi­
nari
, vt illius gratia cuncta diſquirantur.
quia primum pellit ſenſum, & animo deſiderium ſuæ
cognitionIs
incutit.
Porrò dum quidpiam noſcere volumus, conſectamur quid & cuiuſmodi ſit.
illud definitione conficitur. hoc abſoluit demonſtratio. Quare definitiones & demonſtrationes
illò
tendunt, vt ipſarum auxilio noſcatur ſubiectum.
vſque adeò, vt tametſi methodus rem quæ
ſenſibus
ſeſe obtulerit, in ſua principia reſoluat & vbi reſoluerit, ibi demum quieſcat; at non ceſ­
ſat
mens, quin reditu quodam facto cauſſas reſolutione inuentas applicet ad id quod anteà quæ
rebatur
.
Hoc igitur non modò ignotum ſimpliciter eſſe nequit, ſed neque etiam omni ex parte
notum
.
ſiquidem aliquod ſenſile, idque. notiſsimum nobis pro ſubiecto ſumatur neceſſe eſt, vt ad
ſui
diſquiſitionem excitet mentem noſtram, ac niſi tale fuerit, non rectè conſtituetur ſubiectum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index