Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 403 > >|
Sed ad narrationem loci in quo res eſſe
videtur
, exemplis peruenio.
Sit oculus A,
res
viſa B, ſpeculum CD, ducatur BF, per­
34[Figure 34]
pendicularis
ad ſuperficiem ſpeculi intelli­
gendo
extenſam, non enim neceſſarium
eſt
, vt tangat, & ducatur BE, reflexa ad
A
, ita quòd angulus BEC ſit æqualis AED,
hoc
enim neceſſarium eſt in omni radij re­
flexione
à ſpeculo cuiuſcunque generis: du­
cta
igitur parte reflexa AE, concurrat in
F
, & ibi videbitur eſſe B, cui conſentit
experimentum
.
In cauo etiam ſpeculo CD,
cuius
centrum E, res quæ videtur primò
ponatur
B, per radium reflexum BCA ad
oculum
, & manifeſtum eſt, quòd perpen­
dicularis
erit BF, cui occurrat AC, reflexa
in
puncto F, & hîc erit locus vbi videbi­
tur
ab oculo A eſſe B, res quæ videtur, quò
fit
vt non quemadmodum in priore figura
B
appareat in F, in directo ſui.
Hîc enim
35[Figure 35]
plerunque
videbitur non in directo F, ip­

ſius
B, quòd oculus iudicat ad compa­
rationem
plani cuiuſdam D K, ſuperiacen­
tis
ſpeculo, & tamen punctus F, & ca­
thetus
ſumitur à puncto E, quem oculus
nec
videt, nec comprehendit.
Sit rurſus
G
, quod videtur in cauo ſpeculo, & per­
pendicularis
GEF, neceſſariò erit, & per
GDA
, reflexum radium videatur ab A ocu­
lo
, igitur radius A D, occurret catheto in
H
: igitur res videbitur in H, & ita in aëre
36[Figure 36]
extra
ſpeculum: & eſt mirabile, ſed con­
ſentit
tamen experimento.
Verùm longè
meliùs
in magnis ſpeculis hæc fieri vidi­
mus
, vt prorſus ſit res miraculo ſimilis.
Sed fit etiam in aliis ſpeculorum ſpeciebus
velut
conuexis, rotundis, ac columnari­
bus
.
Additur miraculo maius miraculum,

cùm
res quæ non eſt in aëre videtur, dæ­
monum
imitatione propoſita, vt Vi­
tellio
docuit: cuius rationem inferius,
dum
de luce & lumine loquemur, expo­
nemus
.
Lib. 7. cap.
vlt
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index