Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Table of figures

< >
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
< >
page |< < of 177 > >|
1Fiat EH aequalis AC, et ab AG abla­
ta AH, residuo HG fiat aequalis EI.
Dico EI esse portionem quaesitam.
Quoniam AE est casus gravis A tempore ae per
supp. & AE, AC sunt in dupl. ratione tem­
porum ae, ac per constr.
AC est casus gravis
tempore ac, & proinde EH aequalis AC est
casus tempore eg aequali ipsi ab si grave du­
ceretur per EH eadem prorsus virtute qua
ductum fuit per AC.
Per 3. pr. huius.
Per axioma primum.
Item quia AG, AE sunt in duplicata ratione tem­
porum ag, ae per constr., AG est casus tempo­
re ag, & proinde residuum EG est casus re­
sidui eg, dum tamen motus proveniat tam
e gravitate quam a quolibet impetu superaddi­
to, at EH probatum est esse casum itidem, eg
dum tamen grave ducatur ea solum virtute
qua ductum fuit per AC, ig, residuum HG
est spatium quod perficitur eodem tempore eg,
a solo impetu acquisito in E, quod est aequa­
le EI per constr., unde EI est spatium quaesitum.
Per 3. primi huius.
Per 19. Quinti.
Per axioma primum.
Per axioma secundum.
Sit deinde portio temporis eb disiuncta ab ae, puta
gK, & sit rursus reperienda portio spatij EB
per quod grave A ducatur vi solius impetus
in E acquisiti in dicta portione temporis gk:
reperto prius spatio EC respondenti tempori eg
immediato ipsi ae modo quo supra dictum
fuit; fiat ac tempus aequale tempori gK, & ut

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index