Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
81
82 367
83 368
84 369
85 370
86 371
87 372
88 373
89 374
90 375
91 376
92
93
94
95 377
96 378
97 379
98 380
99 381
100 382
101 383
102 384
103 385
104 386
105
106 386
107
108 387
109
110 389
< >
page |< < (350) of 568 > >|
62350CHR. HUGENII AD XAVER. EPIST. poſſumus æqualem invenire. Quis autem ad veſtram illam hoc
pertinere
credet, quæ irrito labore toto decennio quæſita eſt?
Nam quod ſufficere exiſtimatis ſi modo viam commonſtraveri-
tis
quâ emensâ ad quæſitum perveniatur, obſtacula vero, at-
que
innumeras difficultates quibus præſepta eſt, non remove-
tis
, videte cui perſuadere poſſitis, eâratione tetragoniſmi ne-
gotium
à vobis confectum eſſe.
Illud ſanè vos conſequi apparet,
ut
, dum ultra non proceditis, minus expoſiti ſitis ad promi-
ſcuos
omnium inſultus, difficilius etiam à peritioribus oppu-
gnemini
, paratioremque habeatis receptum.
Facile enim acrius
inſtantes
proportionum &
proportionalitatum veſtrarum tene-
bris
involvere poteſtis, atque eſſicere ut tandem veluti nox præ-
lium
dirimat.
Hoc ipſum ne mihi eveniret, cum exetaſin Qua-
draturæ
conſcriberem, metuebam, atque ut caverem operam
dedi
;
id unum conatus, ut, quatenus fieri poſſet, autorem ad
abſurdum
compellerem, nimirum ut vel nolle ſe vel non poſſe
Quadraturam
ſuam abſolvere fateretur.
Eo fine ignota prius at-
que
informia corpora dimenſus ſum, exhibitiſque prioribus
duabus
ſolidorum proportionibus, petii ut inde tertiam elice-
ret
, utpote quam cognitis illis notam dixiſſet.
Ad quas angu-
ſtias
redactum non aliâ ratione defendis, quam expoſtulando
mecum
quod autori tuo modum præſcribere præſumam qua-
drandi
circulum, ac jubendo denique ut meminerim quid &
cui
ſcribam
.
Ego verò quomodo quadratus fiat circulus, nec di-
dici
, nec præſcribo;
ſed hoc urgeo; ut quem ille modum ſe
inveniſſe
contendit, eum reapſe utilem &
efficacem eſſe demon-
ſtret
.
Atque ita, quid ſcripſerim & in quem finem, me non
neſciviſſe
, ſatis jam tibi conſtare arbitror.
Cui vero ſcripſerim,
ne
hoc quidem puto me oblitum fuiſſe.
Vides autem quam hac
in
parte longe diverſum ſonent Carteſii literæ atque Elogia ve-
ſtra
:
quorum utris potius ſubſcribendum ſit aliorum judicio de-
cerni
malim quam meum interponere.
Hoc tamen autorem
Quadraturæ
ſcire velim, tanto majori eruditionis &
candoris
opinione
apud me futurum, quanto maturius ab errore ſuo reſi-
piſcet
.
Vale.
Dat. Hagæ Com. 2. Oct.
1656.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index