Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1adhibentur tanquam inſtrumenta ad leuanda pondera, vel
quomodolibet
mouenda grauia, quæ reſpectiuè dicuntur
etiam
leuia.
Sunt autem hæc inſtrumenta præcipua ſex, ad
quæ
cætera omnia reducuntur: nempè Libra.
Vectis, Tro­
chlea
, Axis in Peritrochio, Cuneus, & Cochlea Et licet Ari­
ſtoteles
diſtinctam eorum tractationem prætermiſerit, ac
non
niſi quatuor ex ipſis hic, vel in ſequentibus quæſtionibus
pro
opportunitate meminerit, ſupponit nihilominus tanquam
certum
, illa omnia ac ſimilia participare naturam circuli,
eorumque
vim qua motricem augent potentiam in hoc ip­
ſo
conſiſtere, vt circuli proprietatem ſapiendo, faciliùs &
mouerentur
, & motum præſtarent oneribus ac ponderibus
mouendis
, cum circularis ſine orbicularis figura ſit omnium
mouentiſſima
.
Ait enim ſupra tex. 5. Ea igitur quæ circa
libram
fiunt, ad circulum referuntur: quæ verò circa vectem,
ad
ipſam libram: alia autem ferè omnia, quæ circa mecha­
nicas
ſunt motiones, ad vectem.
Ex quibus infertur ſiue im­
mediate
, ſiue mediante, alia quadam abſtracta ratione quam
ipſa
participent, mechanica penè omnia inſtrumenta in ſuis
motionibus
ad circuli naturam referri.
Quod vt clarius te­
neatur
, pauca ſaltem de ſingulis ipſis inſtrumentis hic adij­
cere
opere pretium putauimus, ea ſcilicet tantum mo­
do
, quæ ad inſtitutam textus dilucidationem no­
uerimus
pertinere; Cum exacta huiuſmodi
inſtrumentum
tractatio habeatur apud
Heronem
, Pappum, & alios ve­
teres
, nouiſsimè verò &
accuratiſsimè
apud
Guidum
Vbal­
dum

ex
Marchionibus Montis, qui ſi­
gillatim
de illis præcla
rum
librum in­
ſtituit
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index