Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 248 > >|
1motum & impetum impreſſit, nunquid etiam ceſſante vento, adhuc per
aliquod tempus aquarum motus & agitatio non durat?
quis hoc neget?
idem in latiore concha videbis; vbi enim aqua infuſa plena fuerit, acce­
dente minimo motu, a qua illa libratur verſus latera conchæ; ita vt huiuſ­
modi librationes diutiùs durent, etiam poſtquam omnis motus extrinſe­
cus ceſſavit; Vnde porrò hoc?
rationem ex noſtro primo principio facilè
deduces; durat enim aliquandiu impetus priùs impreſſus; quia non eſt
fruſtra, ſaltem quoad aliquam portionem, cùm aliquid motus præſtare
poſſit; codem prorſus modo, tractus Oceani circa punctum E, cum velo­
ciſſimè moveatur, impetum impreſſum aliquandiu retinet, ſecundùm ali­
quem gradum, vi cujus excurrit verſus Ortum; nam perinde ſe habet, atque
ſi in vaſtiſſima concha contineretur.
Chryſoc. Movetur igitur totus ille aquarum tractus, ſecundùm totam
profunditatem.
Antim. Non dico hoc, neque neceſſe eſt, neque fieri poteſt; quia vt
Conchæ ſupremus circulus longè major eſt, quàm alij paralleli, versùs
imum conchæ, ita longè faciliùs libratur aqua, intra majorem circulum,
quàm intra minorem; quia ſcilicet in majore, habet liberiorem campum,
in quo excurtat, quod facilè demonſtrari à me poſſet, ſi hoc etiam paret­
gum vobis arriſerit.
Auguſtin. Mihi opus non eſt; quis enim hoc neſcit? Sic videmus in con­
chis anguſtioribus, aquam difficiliùs librari, in majoribus verò faciliùs.
Chryſoc. Ita eſt, hoc videmus, quamobrem verò, non ita forte quiſpiam
dixerit.
Auguſtin. Quid faciliùs dictu, Chryſocome; ſi vas anguſtum eſt, latera
minus diſtant, hinc aqua neceſſariò minùs excurrit, vtpote quæ à vicinis
lateribus continetur; ſi vas amplum ſit ſecus accidit; quia ſcilicet illius la­
tera à ſeſe invicem magis diſtant, nec vllo ſchemate opus eſt ad exponen­
dam vim hujus rationis.
Choyſoc. Non agitur hoc loco, vtrum librationes aquæ intra vas angu­
ſtum contentæ citiùs perficiantur, quam illæ quæ fiunt in majore vaſe;
nempe huiuſmodi librationes, funependulorum librationes imitantum,
quæ citò fiunt in brevi funependulo, tardiùs verò in longiore; ſed alia
prorſus eſt difficultas, cur ſcilicet illa vis motus, quæ ſufficit ad huiuſmo­
di librationes in vaſta concha excitandas, non ſufficiat ſi vas anguſtum ſit,
nec ad majores, quæ reverà in anguſto vaſe fieri non poſſunt, nec ad mi­
nores, quas alioqui major vis motus excitaret; hîc tuam opem, Antime,
ſed breviter, quæſo.
Antim. Breviſſimè, neque hoc facerem, niſi veſtro juſſu; Sit concha
19[Figure 19]
DCG laxior, & alia ECF anguſtior, vtraque
ferè plena; aqua longè faciliùs poteſt librari in
arcu DCG, quàm in ECF; hic enim magis ar­
duus eſt, ille vetò longè mollior, ſeu mitior; mi­
nùs enim recedit à plano horizontali ; hinc ſu­
perficies aquæ DBG aſcendere poteſt per arcum GA, etiam cum modi­
co impetu, ſecus vetò per arcum FI, propter adductam rationem.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index