Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...
page |< < of 291 > >|
157[Figure 57]
ueniant in f, erunt ergo in g tempore re­
uolutiones integræ, & portio a f inſuper.
Et quia hæ conſtituuntur per congreſſus
b cum a, & ſunt ſpatia a d, & b cum c, &
ſunt ſpatia e f, igitur ſpatium a f erit ex ge­
nere quantitatis a d, & a e per quinqua­
geſimam, harum ergo erunt commenſæ:
quod eſt contra ſuppoſitum.
Et harum
propoſitionum principium eſt traditum
à Campano Nouarienſi Euclidis expoſitore, in quodam libello
non edito qui diligentia patris mei Facij ad me peruenit.
Propoſitio quinquageſima tertia.
Circulorum ſe in aduerſum mouentium proportionem declarare.
Co^{m}.
Sit orbis a b cuius cen­
58[Figure 58]
centrum c, manubrium c
d f e, ſeu uero tangat circu
lum g, ſeu more gemmas
ſculpentium aligetur al­
teri orbi funiculo a l b, &
ſit in uertice axis k m or­
biculus ſolidus aut ſemi­
circulari forma m, dico
quod proportio motus a
b ad motum m eſt produ
cta ex duabus proportio­
nibus c n ſemidimetientis,
& ſemidimetientis m ad k
o, quare ut rectanguli c n
in dimidium dimetientis
m ad quadratum o, ut enim a b ad ol orbem, id eſt peripheriarum ita
c n ad o k, quoniam o l mouetur toties in una circuitione a b, quo­
ties peripheriam o l continetur in peripheria a b, ergo quoties o k con­
tinetur in c n toties in una circuitione a b o l circumuertitur, ſed
quoties circumuertitur ol, toties etiam m, quia uterque mouetur eo­
dem circuitu k m axis, ergo quoties m circumducitur in circuitu a
b toties o k continetur in c n, ergo ſi fiat comparatio ſemidiametri
m ad c n, erit producta proportio circuitus a b ad circuitum m ex
proportione c n ad o k, et ſemidimetientis m ad idem o k, ergo per 26
proportio numeri circuitus unius p alterum eſt, ut rectanguli ſub c n,
& ſemidimetiente m ad quadratum k o, quod erat demonſtrandum.
Manifeſtum eſt autem ex ipſa ſola conſtitutione, quod ſi a b mo­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index