Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
501
501 (73)
502
502 (74)
503
503 (75)
504
504 (76)
505
505 (77)
506
506 (78)
507
507 (79)
508
508 (80)
509
509 (81)
510
510 (82)
< >
page |< < (192) of 672 > >|
620192Diſſertatio Sexta. prodire neceſſe eſt, eâ fortaſſe ratione, quâ ex ipſis telluris
viſceribus plurimos halitûs ſollicitante interiori calore in,
aërem extrudi obſervant in altiſſimis cavernis aureæ venæ
ſcrutatores;
qui ex hujuſmodi expirationum copiâ, quibus
ferè præſocantur, proximam tempeſtatis mutationem præ-
ſagiunt.
Non eſſe autem Maculas niſi Solis expirationes,
ſuadet illarum tùm varietas, ità ut ejuſdem maculæ figura,
poſtridie, ferè nunquam omnino talis appareat, qualis pri-
die viſa fuit, tùm inconſtantia, ita ut aut eadem diſtraha-
tur in plures, aut ex pluribus una confletur;
id quod etiam
in nubibus ex terrenis halitibus quotidiano ferè experi-
mento obſervamus.
Immò ſicuti diſcuſſis nubibus Solis fer-
vorem terra excipit validiorem, quem priùs interiectæ nubes
retundebant;
ita quoquè cùm nullæ in Sole conſpiciuntur Ma-
culæ, fervida eſt tempeſtas;
quemadmodum accidit anno
1632.
a die 19. Julii uſque ad 15. Septembris, cum aura fuerit
tunc ſicciſſima;
quaſi deterſis nubibus Solaribus radii ex toto
diſco ad nos perveniant.
Nec probabilitate prorſus caret eo-
rum ſententia, qui ex hiſce Solaribus expirationibus, aliquan-
do ſaltem, Cometarum materiam ex parte deſumptam opi-
nantur, cum nulla penitus Macula in Sole fuerit obſervat@
anno 1618.
quo tres Cometæ arſerunt. Eatenus autem ſolùm
ſimilitudinem à nubibus ductam volo, quatenus ex illâ ex-
plicatur concurſus &
diſiunctio expirationum: neque enim
rem totam toti rei ſimilem exiſtimo, quaſi ſicuti nubes ſunt
à terra diſiunctæ, ita etiam maculæ eſſent à Sole avulſæ, &

hoc tantummodo efficerent, ut lucis particulas nobis occul-
tarent, quâ ratione Mercurii ſidus, aut Luna, cùm Solem
ſubeunt.
Quapropter, ſi in re tàm procul à nobis non eſt
opinari neſas, dicerem expirationes ex intimis Solis partibus
ad extimam ſuperſiciem propulſas ita immiſceri lucidis parti-
culis, ut primùm earum motum aliquatenus retardantes,
dum reliquæ circumpoſitæ liberè moventur, &
fulgent, um-
bræ ſpeciem exhibeant;
deinde aliis atque aliis accedentibus
prorſus cohibeatur motus lucis proprius;
adeòque maculæ
præſertim circa medium, ubi Solis facies magis conferta eſt
expirationibus, nigrorem referant, tandiu autem durant,
donec vi caloris diſſipatæ &
excuſſę fuerint hujuſmodi expira-
tiones.
Ex quo fit agitatione illâ calidorum igniculorum va-
riam fieri maculæ figuram;
modò minui expirationibus ali-
quibus diſcuſſis;
modò amplificari novis advenientibus;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index