Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
591
591 (49)
592
592 (50)
593
593 (51)
594
594 (52)
595
595 (53)
596
596 (54)
597
597 (55)
598
598 (56)
599
599 (57)
600
600 (58)
< >
page |< < (78) of 760 > >|
62078ARIST. DE ANIMA
De intellectu agẽte qui ſit neceſſatius ad intellectũ potẽtiæ
perficiendum.
CAP. V.
11Hîc oſtendit
Āriſt. itellectũ
ex actu potẽtia
conſtitui.
_CV_ mautẽ in omni natura ſint quædam, quorũ alterũ
quidem unicuiq;
generi materies eſt, quod id eſſe pa-
tet, quod eſt potentia illa cuncta, alterum uerò cauſa est,
&
efficiens omnia, nimirum efficiendo, atq; agendo talem
ſubiens rationẽ, qualem ars conditionẽ ad materiam ſubit,
neceſſe eſt &
in anima differentias has eaſdem ineſſe.
Atq; quidam eſt intellectus talis, ut omnia fiat: quidam
talis ut omnia agat, atq;
efficiat: qui quidem ut habitus eſt
quidam, &
perinde ac lumen: nam & lumen, colores qui
ſunt potentia, actu colores quodammodo facit.
Et is intel-
lectus ſeparabilis eſt, &
non miſtus, paſſioneq́; uacat, cùm
ſit ſubſtantia actus:
ſemper enim id quod efficit, atq; agit,
præſtabilius eſt eo, quod patitur:
& ipſum principiũ omni
no materia.
Scientia autem ea, quæ eſt actu, eſt idem quod
res:
ea uerò quæ eſt potẽtia, in uno, prior eſt tempore, abſo-
lutè autem, neq;
tempore: ſed non nunc quidem intelligit,
nunc autem non intelligit.
Separatus uerò id eſt ſolùm quod
eſt, atq;
id ſolùm eſt immortale, perpetuumq́; . Non autem
recordamur, quia hoc quidẽ expers eſt paßionis.
Intellectus
uerò paßiuus extinguitur, &
ſine hoc, nihil intelligit.
Primam intellectus actionem eſſe circa ſimplices terminos uerſari: de
inde circa compoſitionem, in qua iam ſit veritas ac falſitas.
CAP. VI.
22Hîc Āriſto. de
operationibus
intellect9, & in
diui ſibilis mo
disdeterminat.
_IN_diuiſibilium igitur intellectio, in hiſce conſistit, circa
quæ falſitas non eſt.
At in quibus & falſitas iam, & ue-
ritas ineſt, in hiſce cõpoſitio quædam iam eſt cõceptuũ in-
tellectus, quaſi ipſi ſint unum.
Atq; ut Empedocles dixit:
Multorum certè capita, admirabile dictu,
Ceruice abſq;
fuere exorta in luminis aura.
Illa tamen dulcis poſt hoc cõcordia iungit.
Sic & hæc

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index