Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
621
621 (193)
622
622 (194)
623
623 (195)
624
624 (196)
625
625 (197)
626
626 (198)
627
627 (199)
628
628 (200)
629
629 (201)
630
630 (202)
< >
page |< < (195) of 672 > >|
623195De ignibus Cœleſtibus. dicunt, quam ſubiectam notionem volunt? An naturam ali-
quam intelligunt, quæ cum per ſe ſtare valeat, ſi corpori alicui
immiſceatur aut adhæreat, illi nomen tribuit, ſicut dulce,
appellatur, quod fuerit Saccharo aſperſum?
Sic apud Ariſtote-
lem lib.
de Somniis cap. 2. Quod præparatum eſt oleum, citò accipit
proximorum odores, &
vina hoc ipſum patiuntur; non ſolùm enim.
eorum, quæ immittuntur vel commiſcentur, ſed & eorum, quæ propè
vaſa ponuntur, vel adnaſcuntur, recipiunt odores.
Hujuſmodi na-
turas Aſtris ingenitas ſi concedant, quas illa expirent, facilè
admittam Occultas eſſe, hoc eſt, ſine nomine, neque ſatis nobis
perſpectas.
Verùm non hoc volunt, ſed Qualitatem ita Aſtris
ipſis inhærentem, ut ab iis ſejungi nequeat, quin penitùs
intereat, quemadmodum de omnibus, quæ Accidentia vocant,
philoſophantur.
Hoc autem illud eſt, quod nondum ſatis doceri
potui:
neque enim mihi perſuadeo Qualitatem illam Marti
inhęrentem, &
à me tanto intervallo ſejunctam, poſſe meam
bilem irritare, aut ſanguinem inflammare, niſi aliquid in me
immittat:
ſicut neque intelligo, quî fieri poſſit, ut in Sole con-
ſiſtens Qualitas auri effectrix hoc gignat in imis terræ viſceri-
bus.
Audio affirmantes virtutem illam per interiectum æthera
&
aërem propagari: Sed ſi propagatio iſta in hoc ſita eſt, ut
aliquid ab eâ efficiatur in toto ſpatio intermedio, non video
aërem aut à fervidâ Qualitate Martis accendi, aut à Qualitate
auri effectrice pretium accipere.
Aërem dicunt non ita eſſe,
præparatum, ut aurum fiat:
Non inficior: ſed quæro, quęnam
ſit illa Qualitatis aureę per aërem propagatio:
qualitatis,
inquam, aureę, non lucis;
quia lux ubi terram opacam attige-
rit, ibi ſiſtitur;
ſed qualitatem illam auream adhuc propagari
oportet uſque ad venam metalli:
illa igitur & in aëre & in terrâ
intermediis aliquid efficiat neceſſe eſt;
lux enim non eſt Qua-
litas Occulta, vim autem auri effectricem Qualitatem Occul-
tam vocant;
hęc igitur propaganda eſt, quicquid luci acciderit.
Quomodo verò propagetur, adhuc explicandum ſupereſt.

Scio quoſdam ſatis habere, ſi à causâ, cui effectus tribuitur,
aliquid, quodcunque tandem illud ſit, in medio efficiatur, modò
cum effectu aliquatenus connectatur;
adeóque lucem virtutis
ſidereæ vehiculum, utique ſplendidum, aſſerunt.
Hos tamen
ſimiles dixerim aucupi, cui ſatis fuerit, ſi aves exploſi ſclopi
bombum audiant citrà ictum plumbeę glandis:
avem non,
bombus occidit, aut dejicit, ſed glandis ictus, aut ſagittę:
ſic
aurum non lux efficit, ſed alia virtus.
Ex his manifeſtum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index