Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
541
541 (113)
542
542 (114)
543
543 (115)
544
544 (116)
545
545 (117)
546
546 (118)
547
547 (119)
548
548 (120)
549
549 (121)
550
550 (122)
< >
page |< < (196) of 672 > >|
624196Diſſertatio Sexta. videtur ſidereos influxûs non meliùs explicari poſſe, quàm per
effluentes ex aſtris expirationes juxtà cujuſque naturam.
Maur. Bonâ veſtrâ veniâ Naturas potiùs dixerim, quàm
Naturam:
neque enim aſtrum unum, homogeneum quid eſſe
puto, ſed univerſitati rerum maximè conducere aliam eſſe,
aliarum partium naturam;
ut, ſicut non omnis fert omnia
tellus, ita etiam, cum ex cœleſtibus cauſis pendeat varietas
eorum, quæ hic apud nos oriuntur &
intereunt, non ſimiles ex
ſingulis ejuſdem ſideris partibus expirationes prodeant;
quem-
admodum neque ubique terrarum ſimilibus halitibus aër im-
pletur.
Hinc, in Lunâ præſertim, explicari poteſt, cur pro
diversâ poſitione, quâ à Sole reſpicitur, varios effectûs gignat;
quatenus videlicet Solis ipſius calor alios atque alios halitûs ex
variis Lunæ partibus excitat, qui in hæc inferiora deveniunt.

Videmus enim à Novilunio ad Plenilunium in terrâ plantas,
atque in aquis teſtacea humore impleri;
& contrà ſeneſcente
Lunâ humorem minui.
Neque fruſtrà contingit, quæ obſer-
vata eſt, multiplex Lunæ circà ſuum centrum libratio, non
ſolùm ab Oriente in Occidentem, &
viciſſim ab Occidente in
Orientem, atque ab his declinando, ſed etiam ab Auſtro in,
Boream &
à Borea in Auſtrum: Nam ex hac converſione,
(cujus periodus nec multo minor eſt diebus 26.
, nec multo
major diebus 28,) fit, ut ipſius Lunæ partes modò directè,
modò obliquè incidentes Solis radios excipiant, illoſque non,
uno modo ad nos reflectant;
quandoquidem nunc extrà con-
troverſiam eſt lunares maculas eſſe umbras, quas projiciunt
aſperitates inſtar montium prominentes;
& maximæ libratio-
nis quantitas, nimirum maximi in Lunâ circuli arcus, com-
plectitur gr.
27. min. 31. ſect. 48. , quo ſpatio continentur maculæ,
quæ primùm conſpicuæ deindè aſpectui ſubducuntur.
Cum,
autem hujus librationis periodus non concurrat cum Menſe
Synodico, quo minor eſt, additâ latitudine atque Declinatione
modò Boreali, modò Auſtrali, aliqua ſemper eſt in excitandis
Lunę halitibus diverſitas pro diversâ ejuſdem poſitione atque
configuratione cum Sole.
Haud diſſimilem librationem circà
ſuum centrum accidere Marti atque Jovi concedendum eſt,
quamquam earum periodus nondum innotuerit:
Mars enim
diſcum maculâ nigrâ, quæ in dies contrahitur, infectum oſten-
tat, Jupiter verò faſciis pręcinctus apparet modò tribus, modò
duabus, modò unicâ, quæ aliquando rectę, aliquando curvę,
nunc magno intervallo diſtantes, nunc ferè conjunctę

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index