Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (84) of 760 > >|
62684ARIST. DE ANIMA aliqua una? Atq; hîc exi{st}it cõtinuò dubitatio, dubitabitq́;
non iniuria quiſpiam, quomodo partes animæ, & quoc,
oporteat dicere :
nam infinitæ quodam modo, & non eæ
ſolùm eſſe uidentur, quas diuidendo quidam dixerunt, ra-
tionis inquam particeps, &
iraſcendi, ac cupiendi princi-
pium, uelut alij rationis particeps &
rationis expers. Per
differentias enim, quibus haſce diuidũt, &
ſeparant partes,
&
aliæ partes eſſe uidentur, quæ maiorem inter ſeſe quàm
dictæ distantiam habent.
Vegetatiua inquam, quæ qui-
dem &
plantis, & uniuerſis animalibus ineſt. Et ſenſi-
tiua, quam nec ut rationis expertem, nec ut eiuſdem parti-
cipem quiſquam facilè ponet.
Præterea imaginatiua,
quæ ratione quidem ab omnibus eſt diuerſa, cui uerò ſit
iungẽda, ut ſit idem quod illa, aut à qua ſeiungenda, ut ſit
alia ab illa, magnam dubitationem habet profectò, ſi quis
ſeiunctas animæ partes, ſeparatasq́;
ponat. Inſuper appeti-
tiua, quæ &
ratione, & ui, alia, diuerſaqúe ſine dubio ab
uniuerſis eſſe uidetur.
Abſurdũ autem eſt, hanc à cæteris
diuellere partibus:
fit enim & in participe rationis, uolũ-
tas:
& in ratione uacante, cupiditas, atq; ira. Quod ſi tres
in partes diuiditur anima, in unaquaq;
profectò partium
inerit appetitus.
Sedutredeamus unde digreßi ſumus,
quid eſt id quod mouet ipſum animal loco, quo de nunc di-
ſputatio noſtra eſt instituta?
motu nanq; eo, quo incremẽ-
ta, decrementaq́;
ſuſcipiũtur, qui quidem omnibus animan-
tibus ineſt, id mouere ſanè uidetur, quod uniuerſis ineſt eiſ-
dem, principium inquam generãdi, ac nutriendi.
De reſpi-
ratione autem, expiratione'ue, &
ſomno, atq, uigilia, po-
ſterius conſiderare oportet:
nam & hæc ipſa, magnam du-
bitationem, difficultatemq́;
habent. Nunc eſt de motu ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index