Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
621 604
622 605
623 606
624 607
625 608
626 609
627 610
628 611
629 612
630 613
631 614
632 615
633 616
634 617
635 618
636 619
637 620
638 621
639 622
640 623
641 624
642 625
643 626
644 627
645 628
646 629
647 630
648 631
649 632
650 633
< >
page |< < (611) of 795 > >|
628611CORPORUM FIRMORUM.
Conſideretur ſolidi longitudo ABC inſtar vectis æqualium cru-
rum, cujus medio D ſupponitur fulcrum, utrique extremitati au-
tem A &
C applicatur potentia, quæ utrimque æqualis erit, ſi æ-
quilibrium ab utraque parte dabitur, atque inſlexiones ſecundum
BE, BF æquales.
Potentia autem applicata extremitati C & de-
primens, nihil aliud agit, quam reſiſtentiam exercere contra po-
tentiam A deprimentem partem AB.
adeoque idem agit potentia
C ſupra fulcrum D, ac paries, in quo foramen erat DBC, cujus
inferior extrema ora D erat fulcrum, ſuperior ora B reſiſtebat di-
rectione deorſum, quare potentia A, quæ frangebat ſolidum parieti
infixum in BD, idem nunc franget ſupra fulcrum D.
Corol. Veluti igitur ſolidum A B parieti infixum, tantæ longitu-
dinis fieri potuit, ut â momento propriæ gravitatis frangatur, ita
quoque ſolidum A B C duplo longius factum, ejusdemque craſſitiei,
ſuo medio impoſitum fulcro D frangetur â momento ſuæ gravi-
tatis.
Scholion. Hanc Propoſitionem in dubium vocavit Honor. Fabry
in ſua Prop.
LXI. de reſiſtentia ſolidorum, opinatus momenta pon-
derum frangentium applicatorum extremitati alterutri A, vel C
parallelopipedi A B C, cujus fulcrum eſt in medio B, eſſe modo di-
midium ponderis frangentis appenſi in C ex parallelopipedo B C
infixo parieti uſque ad B.
quia ambo momenta ponderum A & C
ſimul eandem ſummam habent, quam C ſolum ex vecte CB, &
cum
eadem Cohærentia ſit ſuperanda in D B, pondera A &
C modo re-
quiri dimidia ponderis C appenſi vecti C B.
Quod profecto erro-
neum eſt, cum enim pondus applicabitur ad C vectis B quod Co-
hærentiam D B ſolvet, ponamus ſuperficiem vectis D B eſſe appli-
catam ſuperficiei D B parietis:
ergo oportet, ut ſuperficies D B pa-
rietis exerceat reſiſtentiam, quando D B ſuperficies vectis ſeparabi-
tur, adeoque debebit D B ſuperficies parietis tantopere retine-
ri, quanta eſt vis vectim avellens:
ſive hoc retinere exerceatur
a gravitate parietis, ſive a potentia A applicata vecti A B, idem eſt,
eadem vis deſideratur;
quare momentum ponderis vel potentiæ in
A ex vecte A B = BC, ſi fuerit æquale momento C in CB, reſi-
ſtentiam exercet æqualem viribus agentibusin CB, unde quodlibet
pondus applicatum in A &
C parallelopipedo A B C, debet

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index