Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (86) of 760 > >|
62886ARIST. DE ANIMA ficiat ſtatuam, qui ſtatuariam habet artem: proptereà quòd
non ars ipſa, neq;
ſcientia, ſed aliquid aliud hanc habet uim,
&
potentiam, ut per ipſam artem aliquid ſcientiamq́; aga-
tur.
At uerò nec appetitus autor, atque princeps huius
eſt motionis :
continentes enim quãquam appetunt, atque
cupiunt, non tamen agunt ea, quæ cupiunt, ſed intellectum
ipſum ſequuntur, rationiq́;
obtemperant.
Intellectum actiuum, & appetitum iunctim cauſam eſſe
motus animalium.
CAP. X.
_VI_dentur igitur duo hæc eſſe mouentia, uel appetitus
uel intellectus ſi quis imaginationem ut quãdam in-
tellectionem eſſe ponat.
Nam & homines magis imagina-
tionem, quàm ſcientiam plerunq;
ſequuntur: & in cæteris
animalibus non intellectio, neq;
ratio, ſed imaginatio ineſt.
Hæc igitur ambo, intellectus, & appetitus, mouendi motu
dicto, principia ſunt.
Intellectus is inquam, qui alicuius
gratia ratiocinatur, quiq́;
principiũ eſt agẽdi, atq; hic fine
ab intellectu cõtemplatiuo differt.
Appetitus etiam omnis
alicuius eſt gratia:
cuius enim eſt appetitio, id eſt principiũ
intellectus actiui :
at ipſum ultimũ, principiũ eſt actionis.
Quare non ſine ratione principia mouendi uidentur hæc
eſſe duo, appetitus inquam, &
mens ea, quæ principiũ eſt
agendi :
ipſum enim appetibile mouet: & propterea mens
mouet quod appetibile ipſius principium eſt.
Imaginatio
quoq;
cùm mouet, non abſq; appetitione mouet. Vnũigitur
eſt id, quod mouet, ipſum inquam appetitũ:
nam ſi duo in-
tellectus, atq;
appetitus, mouerent, per aliquam communem
utiq;
formã mouerent: nunc autem intellectus quidem non
uidetur abſq;
appetitu mouere: uoluntas enim appetitus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index