Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (87) of 760 > >|
62987LIBER III. quidam. Atq; cùm ſit motus per rationem, & etiã per uo-
luntatem fit.
Appetitus autem abſq; ratione mouet : cupi-
ditas enim &
ipſa quidã eſt appetitus. Intellectus igitur
rectus eſt omnis:
at appetitus, atq; imaginatio, & recta eſt,
&
nonrecta. Quocirca ſemper quidem ipſum appetibile
mouet:
hoc autem eſt aut uerè bonũ, aut apparens bonũ:
attamen non omne bonũ mouet, ſed id quod ſub actionem
cadit.
Sub actionem autẽ cadit, quod aliter ſeſe habere etiã
poteſt.
Patet igitur talem animæ uim, atq; potẽtiam, prin-
cipium eſſe mouendi, quæ quidem eſt, quam appetitum
conſueuimus appellare.
Conſtat etiam eos oportere, qui
partes animæ diuidunt, ſi modò potentias ipſas diuidant,
atque ſeparent, complures ipſas eſſe concedere, nutriendi
principium, ſentiendi, intelligendi, deliberandi, &
appe-
tendi:
hæc enim plus inter ſeſe differunt, quàm poten-
tia cupiendi, ac iraſcendi.
Cùm autem appetitiones
inter ſeſe contrariæ fiant:
quod quidem tum fit, cùm ratio,
cupiditasq́;
contrariæ ſunt, idq́; fieri ſolet in hiſcæ quæ ſen-
tiunt, atq;
percipiũt tempus (mens enim ob futurum retra-
here iubet, cupiditas uerò præſens ipſum perſequitur:
nam
quod iam afficit uoluptate, id &
ſimpliciter afficere uolu-
ptate, &
abſolutè bonum eſſe uidetur, ex eo ſanè quia fu-
turum non per ſpicitur.)
Specie quidem unum id eſt pro-
fectò quod mouet, appetitiuum inquam ut appetitiuũ eſt,
atq;
appetibile omnium eſt mouentium primum (hoc enim
mouet, &
non mouetur, mente, aut imaginatione perce-
ptum) numero uerò plura ſunt ea, quæ mouent.
At uerò cũ
tria ſint in animalium motu, unum id quod mouet, ſecun-
dum id quo mouet, &
tertium id quod mouetur : atque id
quod mouet ſit duplex.
nam aliud eſt immobile, aliud

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index