Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 40.
Diceret alius impetum eſſe tantùm conditionem, quæ ſemper eſt
de
præſenti:
ad hanc inſtantiam non valet ſuperior reſponſio; & certè
ſi
eo ipſo inſtanti contactus noua fieret impetus acceſſio;
haud dubiè
maior
eſſet ictus;
licèt cum eodem motu præuio, & tamen idem eſſet
corpus
impactum, Igitur ad hanc inſtantiam alio modo reſpondeo, ex appli­
catione
impetus ſemper ſequitur productio alterius impetus;
dum ſcili­
cet
ſubiectum, cui applicatur ſit capax motus;
ex applicatione corporis
ſeu
ſubiecti ipſius non ſemper ſequitur; igitur dicendum eſt impetum
ipſum
eſſe cauſam alterius per Ax. 11. n.
1. voco enim illud cauſam,
ex
cuius applicatione ſemper ſequitur ſimilis effectus; alioquin ſi hoc
neges
;
proba mihi aliter ignem accendi ab alio igne; dicam enim tibi
ignem
applicatum eſſe tantùm conditionem, & produci à cœlo; proba
mihi
aliter calorem produci à calore?
quo enim medio, vel argu­
mento
id euinces?
quo etiam non euincam impetum produci ab im­
petu
: Deinde affer rationem à priori, propter quam ſubſtantia
corporis
producat impetum ſurſum?
v. g. cum non exigat à ſe ipſa mo­
tum
ſursùm, qui violentus eſt corpori graui; numquid certum eſt, vt
dicemus
infrà impetum produci ad extra, vt tollatur impedimentum
motus
?
igitur illius eſt tollere impedimentum, cuius eſt exigere motum,
corpus
ipſum graue non exigit motum ſurſum, ſed impetus;
igitur im­
petus
eſt tollere impedimentum ſui effectus;
igitur producere impetum,
quo
vno tolli tantùm poteſt:
En tibi rationem à priori, cutum nullam
habeas
: Præterea, cur negas impetum eſſe cauſam ſufficientem alterius
impetus
, cum ex eius applicatione ipſo ſenſu percipiamus produci alium
impetum
?
quæ ratio? quid inde abſurdi, quid incommodi: Igitur tàm
certum
eſt, immò certius impetum produci ab alio impetu, quàm calo­
rem
à calore.
Dices impetum iam habere alium effectum ſcilicet mo­
tum
; bella profecto ratio! ſed numquid motus eſt effectus formalis im­
petus
?
prætereà eſt-ne effectus ad extra? deinde idem dico de calore;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index