Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 1055 > >|
1
Proinde
ens & ſubſtantia mobilis & quantum, quia notiſsima nobis vt ſubiecta ponuntur, & eo­
rum
principia proprietatesque.
veſtigantur. Nec vlla methodus eſt, quæ non accipiat aut vnum ex
his
, aut eius aliquam partem, aut ipſorum aliquid ſeu proprium, ſeu principium.
Neque verò ſic
nota
eſſe oportet ea, quæ ſcientiarum ſubiecta facimus, vt ſingulæ illorum partes neceſſariò te­
neantur
: neque ſic totius ſcientiæ ſubiectum conſtituitur: verùm ſat eſt, ſi cognoſcatur eſſe ſim­
pliciter
, ita ſubſtantiam eſſe ſimpliciter nouimus, etiam ſi vna aut altera ſubſtantia cognoſcatur à
nobis
quia demptis indiuidui conditionibus vniuerſalibus ſubſtantia remanet.
Itaque ex illo etiam
quòd
ſi non omnia; ſaltem aliqua moueantur; motum quoque eſſe colligitur.
item aſſecurandum
eſt
de quanto, quod ſine actu cognitione partium poni poteſt, vt ſubiectum.
Ea poſtmodo quæ
ignota
ſunt, ſiue partes, ſeu principia, ſiue proprietates in methodo ſuis viis & ingeniis exquirun­
tur
, de quibus mox agendum eſt.
Et de proprietatibus non eſt dubitandum, quin ipſarum demon­
ſtratio
ſit afferenda; quæ quidem fit vel propter quid ſolum, ſi ſenſui nota ſit, vel propter quid
& quòd fit, ſi fugiat ſenſum.
cauſſas enim habent, cur inſint in ſubiecto. Partes ſanè multis mo­
dis
accipiuntur in methodis.
vel vt ſubiectum, ſicut animal ſubſtantiæ naturalis, vel vt pars eius
quod
eſt ad vnum, velut accidens ad ens.
& cęlum ad reliqua corpora ſimplicia, vel vt pars me­
thodi
, quia ſcilicet in aliqua eius parte proponatur ad examinandum, velut ortus qui duobus li­

bris
ſeparatis explicatur, licet referatur ad ſubſtantiam quæ phyſicæ totius eſt ſubiectum.
huius
generis
eſſe queunt ea quæ non ſunt, vt inane, lineæ in ſectiles, infinitum, & huiuſmodi.
Sed quo­
modocunque
pars accipiatur de illa controuerſia naſcitur inter Auerrois interpretes propter re­
pugnantiam
quæ in eius philoſophi verbis deprehenditur.
Nam quandoque. concedit Auerroës
pattes
ſubiecti in eadem ſcientia poſſe demonſtrari.
a Vnde etiam ſummus philoſophus ignem

eſſe
aliquando concludebat.
b Tamen alibi negat in ſcientia demonſtrati poſſe ſubiectum, eiusúe

partes
.
c Priorem ſententiam Zimara defendebat. neque ipſi videbatur abſurdum, partes ſubie­

cti
vbi fuiſſent ignotę, cùm habeant aliquid ſeipſis notius, aut proprium, aut cauſſam, vel ex cauſſa,
vel
ex effectu demonſtrari.
Corroborarunt alij Zimaræ ſententiam nonnullis argumentis. In­
quiunt
enim.
Siquis ſit ad quem perrineat oſtendere rem eſſe, ad eundem quoque ſpectare oſten­

dere
quid ſit.
Sed ad geometram verbig. pertinet conſiderare, ſit'ne triangulus qui pars eſt, ſeu

ſpecies
ſubiecti.
Ergo etiam ipſe docebit quid ſit. Si igitur illi ſciendum eſt, ſit'ne triangulus; idem
quoque
ſciet quid ſit.
Atqui hæc cognitio eſt à priori & ex cauſſa. Prætereà definitio poteſt eſſe
nota
aliqua ex parte, quamuis definitum ſit ignotum.
Ergo definitum ex definitione demonſtra­


bitur
.
& ex cauſſa igitur. Quòd item ex effectu partem ſubiecti demonſtrare liceat, Ariſtotelis au­
ctoritate
confirmatur qui docet nos poſſe noſcere rem eſſe, vel per ſe, vel per accidens, ideſt quan­
do
fuerint nota nobis euentu rei propoſitæ.
permulta verò huiuſce progreſſus exempla ſubiicere
poſſem
.
vt cùm ignem eſſe probatur ex eo quòd terra ſit & eſſe mentem agentem, quia ſit pote­
ſtate
mens.
Sed opponam ego huic ſententiæ rationem Ariſtotelis ita concludentis. d Si demon­

ſtraretur
eſſe ſubiectum; ergo & quid eſt ſubiectum demonſtrari poſſet.
Sed quid eſt demonſtra­
tioni
non eſt obnoxium.
Nec quòd fit igitur. Quapropter, vt cum Ariſtotele conſentiamus &
Auerroëm
purgare poſsimus; accipiemus primùm nullum eſſe genus demonſtrationis quo ſim­
pliciter
aliquid eſſe probari poſsit.
Et quamuis à definitione progrediamur ad definitum; nec id
etiam
vel auctore Auerroë genus eſt argumentationis, ſed numeratur in admonitionibus.
ſiqui­
dem
in ipſa definitione rei definiendæ natura ſtatim appareat: cùm idem ſint definitio & defini­
tum
, ſed in definito natura ipſius confuſa ſpectetur, in definitione verò diſtincta & euoluta in ſuas
partes
.
Ac ſiquis eſt proceſſus rationis in definitione, is eſt à parte definitionis ad partem, vt à ge­
nere
ad differentias & à partibus ad totam definitionem.
& ſi rectè animaduertas, eſt via ſeu me­

thodus
, non inſtrumentum cognitionis.
Demum omni genere ſyllogiſmi ſimpliciter excluditur
definitio
, per ſe.
Sed neque demonſtratione ab effectu concludi poteſt quæſtio ſimplex. ſiquidem
id
quod demonſtratione concluditur, vt in alio concluditur, & efficit quæſtionem complexam.
Reſtat igitur, vt quæſtio ſimplex abſoluatur ſyllogiſmo quem diximus hypotheticum per natu­
ram
.
Quapropter ad ea quæ aduerſarij dicebant, ita reſpondemus. Primùm notantes accipi falsò

vbi
procedimus à definitione ad definitum, eſſe genus argumentandi; ſed euolutionem ſolam &
diſtinctionem
definiti in ſuas partes.
e Similiter quòd à parte definitionis ad definitum ſyllogi­

ſticè
progrediamur.
id quoque nego. Et noſcimus quidem eſſe rem, vel per ſe vel per accidens;
nec
tamen per ſyllogiſmum ſimpliciter.
Quod verò ad repugnantiam pertinet quæ ex verbis

Auerrois
exoritur, eam facilè tollo; quoniam 4. de cęlo probationem non ſimpliciter accipit,

ſed
quemcunque rationis progreſſum quem nos tum eſſe dicimus ſyllogiſmum hypotheticum
per
naturam; 6. verò Met. dicimus ipſum ſyllogiſmum ſimpliciter ei denegare.
Succedunt his
principia
cognitionis quæ dicimus axiomata.
Hæc ſanè nullum genus demonſtrationis admit­
tunt
, quia nihil habent neque prius ſeipſis, neque notius, neque natura, neque nobis Habent qui­
dem
axiomata principia quędam inuentionis, ipſa ſcilicet ſenſilia & ſingularia è quibus colliguntur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index