1
Proinde ens & ſubſtantia mobilis & quantum, quia notiſsima nobis vt ſubiecta ponuntur, & eo
rum principia proprietatesque. veſtigantur. Nec vlla methodus eſt, quæ non accipiat aut vnum ex
his, aut eius aliquam partem, aut ipſorum aliquid ſeu proprium, ſeu principium. Neque verò ſic
nota eſſe oportet ea, quæ ſcientiarum ſubiecta facimus, vt ſingulæ illorum partes neceſſariò te
neantur: neque ſic totius ſcientiæ ſubiectum conſtituitur: verùm ſat eſt, ſi cognoſcatur eſſe ſim
pliciter, ita ſubſtantiam eſſe ſimpliciter nouimus, etiam ſi vna aut altera ſubſtantia cognoſcatur à
nobis quia demptis indiuidui conditionibus vniuerſalibus ſubſtantia remanet. Itaque ex illo etiam
quòd ſi non omnia; ſaltem aliqua moueantur; motum quoque eſſe colligitur. item aſſecurandum
eſt de quanto, quod ſine actu cognitione partium poni poteſt, vt ſubiectum. Ea poſtmodo quæ
ignota ſunt, ſiue partes, ſeu principia, ſiue proprietates in methodo ſuis viis & ingeniis exquirun
tur, de quibus mox agendum eſt. Et de proprietatibus non eſt dubitandum, quin ipſarum demon
ſtratio ſit afferenda; quæ quidem fit vel propter quid ſolum, ſi ſenſui nota ſit, vel propter quid
& quòd fit, ſi fugiat ſenſum. cauſſas enim habent, cur inſint in ſubiecto. Partes ſanè multis mo
dis accipiuntur in methodis. vel vt ſubiectum, ſicut animal ſubſtantiæ naturalis, vel vt pars eius
quod eſt ad vnum, velut accidens ad ens. & cęlum ad reliqua corpora ſimplicia, vel vt pars me
thodi, quia ſcilicet in aliqua eius parte proponatur ad examinandum, velut ortus qui duobus li
bris ſeparatis explicatur, licet referatur ad ſubſtantiam quæ phyſicæ totius eſt ſubiectum. huius
generis eſſe queunt ea quæ non ſunt, vt inane, lineæ in ſectiles, infinitum, & huiuſmodi. Sed quo
modocunque pars accipiatur de illa controuerſia naſcitur inter Auerrois interpretes propter re
pugnantiam quæ in eius philoſophi verbis deprehenditur. Nam quandoque. concedit Auerroës
pattes ſubiecti in eadem ſcientia poſſe demonſtrari. a Vnde etiam ſummus philoſophus ignem
eſſe aliquando concludebat. b Tamen alibi negat in ſcientia demonſtrati poſſe ſubiectum, eiusúe
partes. c Priorem ſententiam Zimara defendebat. neque ipſi videbatur abſurdum, partes ſubie
cti vbi fuiſſent ignotę, cùm habeant aliquid ſeipſis notius, aut proprium, aut cauſſam, vel ex cauſſa,
vel ex effectu demonſtrari. Corroborarunt alij Zimaræ ſententiam nonnullis argumentis. In
quiunt enim. Siquis ſit ad quem perrineat oſtendere rem eſſe, ad eundem quoque ſpectare oſten
dere quid ſit. Sed ad geometram verbig. pertinet conſiderare, ſit'ne triangulus qui pars eſt, ſeu
ſpecies ſubiecti. Ergo etiam ipſe docebit quid ſit. Si igitur illi ſciendum eſt, ſit'ne triangulus; idem
quoque ſciet quid ſit. Atqui hæc cognitio eſt à priori & ex cauſſa. Prætereà definitio poteſt eſſe
nota aliqua ex parte, quamuis definitum ſit ignotum. Ergo definitum ex definitione demonſtra
bitur. & ex cauſſa igitur. Quòd item ex effectu partem ſubiecti demonſtrare liceat, Ariſtotelis au
ctoritate confirmatur qui docet nos poſſe noſcere rem eſſe, vel per ſe, vel per accidens, ideſt quan
do fuerint nota nobis euentu rei propoſitæ. permulta verò huiuſce progreſſus exempla ſubiicere
poſſem. vt cùm ignem eſſe probatur ex eo quòd terra ſit & eſſe mentem agentem, quia ſit pote
ſtate mens. Sed opponam ego huic ſententiæ rationem Ariſtotelis ita concludentis. d Si demon
ſtraretur eſſe ſubiectum; ergo & quid eſt ſubiectum demonſtrari poſſet. Sed quid eſt demonſtra
tioni non eſt obnoxium. Nec quòd fit igitur. Quapropter, vt cum Ariſtotele conſentiamus &
Auerroëm purgare poſsimus; accipiemus primùm nullum eſſe genus demonſtrationis quo ſim
pliciter aliquid eſſe probari poſsit. Et quamuis à definitione progrediamur ad definitum; nec id
etiam vel auctore Auerroë genus eſt argumentationis, ſed numeratur in admonitionibus. ſiqui
dem in ipſa definitione rei definiendæ natura ſtatim appareat: cùm idem ſint definitio & defini
tum, ſed in definito natura ipſius confuſa ſpectetur, in definitione verò diſtincta & euoluta in ſuas
partes. Ac ſiquis eſt proceſſus rationis in definitione, is eſt à parte definitionis ad partem, vt à ge
nere ad differentias & à partibus ad totam definitionem. & ſi rectè animaduertas, eſt via ſeu me
thodus, non inſtrumentum cognitionis. Demum omni genere ſyllogiſmi ſimpliciter excluditur
definitio, per ſe. Sed neque demonſtratione ab effectu concludi poteſt quæſtio ſimplex. ſiquidem
id quod demonſtratione concluditur, vt in alio concluditur, & efficit quæſtionem complexam.
Reſtat igitur, vt quæſtio ſimplex abſoluatur ſyllogiſmo quem diximus hypotheticum per natu
ram. Quapropter ad ea quæ aduerſarij dicebant, ita reſpondemus. Primùm notantes accipi falsò
vbi procedimus à definitione ad definitum, eſſe genus argumentandi; ſed euolutionem ſolam &
diſtinctionem definiti in ſuas partes. e Similiter quòd à parte definitionis ad definitum ſyllogi
ſticè progrediamur. id quoque nego. Et noſcimus quidem eſſe rem, vel per ſe vel per accidens;
nec tamen per ſyllogiſmum ſimpliciter. Quod verò ad repugnantiam pertinet quæ ex verbis
Auerrois exoritur, eam facilè tollo; quoniam 4. de cęlo probationem non ſimpliciter accipit,
ſed quemcunque rationis progreſſum quem nos tum eſſe dicimus ſyllogiſmum hypotheticum
per naturam; 6. verò Met. dicimus ipſum ſyllogiſmum ſimpliciter ei denegare. Succedunt his
principia cognitionis quæ dicimus axiomata. Hæc ſanè nullum genus demonſtrationis admit
tunt, quia nihil habent neque prius ſeipſis, neque notius, neque natura, neque nobis Habent qui
dem axiomata principia quędam inuentionis, ipſa ſcilicet ſenſilia & ſingularia è quibus colliguntur.