Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 241 > >|
1 Vagitum in Creta quondam occultasse feruntur;
Cum pueri circum puerum pernice chorea
Armati in numerum pulsarent aeribus aera;
Ne Saturnus eum malis mandaret adeptus,
Aeternumque daret matri sub pectore vulnus:
Propterea magnam armati Matrem comitantur:
Aut quia significant divam praedicere, ut armis,
Ac virtute velint patriam defendere terram,
Praesidioque parent, decorique parentibus esse.

Quae bene, & eximie quamvis disposta ferantur,
Longe sunt tamen a vera ratione repulsa.

Omnis enim per se divum natura necesse est
Immortali aevo summa cum pace fruatur,
Semota ab nostris rebus, seiunctaque longe.

Nam privata dolore omni, privata periclis,
Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
Nec bene promeritis capitur, neque tangitur ira.

Hic si quis mare Neptunum, Cereremque vocare
Constituet fruges, & Bacchi nomine abuti
Mavolt, quam laticis proprium proferre vocamen;
Concedamus, ut hic terrarum dicat & orbem
Esse deum matrem; dum non sit re tamen apse.

Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
Lanigerae pecudes, & equorum duellica proles,
Buceriaeque greges, eodem sub tegmine caeli,
Ex unoque sitim sedantes flumine aquai,
Dissimili vivunt specie, retinentque parentum
Naturam, & mores generatim quaeque imitantur.

Tanta est in quovis genere herbae materiai

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index