Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 524 > >|
1eodem plano cum triangulo ASB.Junge SC; & triangulum SBC,
ob parallelas SB, Cc,æquale erit triangulo SBc,atque adeo etiam
triangulo SAB.Simili argumento ſi vis centripeta ſucceſſive agat
in C, D, E,&c. faciens ut corpus ſingulis temporis particulis ſin­
gulas deſeribat rectas CD, DE, EF,&c. jacebunt hæ omnes in
eodem plano; & triangulum SCDtriangulo SBC,& SDEipſi
SCD,& SEFipſi SDEæquale erit. Æqualibus igitur tempori­
bus æquales areæ in plano immoto deſcribuntur: & componendo,
ſunt arearum ſummæ quævis SADS, SAFSinter ſe, ut ſunt tem­
pora deſcriptionum.
Augeatur jam numerus & minuatur latitudo
triangulorum in infinitum; & eorum ultima perimeter ADF,(per
Corollarium quartum Lemmatis tertii) erit linea curva: adeoque vis
centripeta, qua corpus a tangente hujus curvæ perpetuo retrahitur,
aget indeſinenter; areæ vero quævis deſcriptæ SADS, SAFS
temporibus deſcriptionum ſemper proportionales, erunt iiſdem tem­
poribus in hoc caſu proportionales. que E. D.
Corol.1. Velocitas corporis in centrum immobile attracti eſt in
ſpatiis non reſiſtentibus reciproce ut perpendiculum a centro illo in
Orbis tangentem rectilineam demiſſum.
Eſt enim velocitas in locis
illis A, B, C, D, E,ut ſunt baſes æqualium triangulorum AB, BC,
CD, DE, EF; & hæ baſes ſunt reciproce ut perpendicula in ipſas
demiſſa.
Corol.2. Si arcuum duorum æqualibus temporibus in ſpatiis non
reſiſtentibus ab eodem corpore ſucceſſive deſcriptorum chordæ AB,
BCcompleantur in parallelogrammum ABCU,& hujus diagona­
lis BUin ea poſitione quam ultimo habet ubi arcus illi in infiNI­
tum diminuuntur, producatur utrinque; tranſibit eadem per cen­
trum virium.
Corol.3. Si arcuum æqualibus temporibus in ſpatiis non reſiſten­
tibus deſcriptorum chordæ AB, BCac DE, EFcompleantur in
parallelogramma ABCU, DEFZ; vires in B& Eſunt ad invi­
cem in ultima ratione diagonalium BU, EZ,ubi arcus iſti in infi­
nitum diminuuntur.
Nam corporis motus BC& EFcomponun­
tur (per Legum Corol.
1.) ex motibus Bc, BU& Ef, EZ:at­
qui BU& EZ,ipſis Cc& Ffæquales, in Demonſtratione Pro­
poſitionis hujus generabantur ab impulſibus vis centripetæ in B &
E,ideoque ſunt his impulſibus proportionales.
Corol.4. Vires quibus corpora quælibet in ſpatiis non reſiſtenti­
bus a motibus rectilineis retrahuntur ac detorquentur in orbes cur­
vos ſunt inter ſe ut arcuum æqualibus temporibus deſcriptorum ſa­
gittæ illæ quæ convergunt ad centrum virium, & chordas biſecant

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index