Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 145 > >|
1plagæ. Et quia motus centri fit per lineam di tangentem cir­
culi centro a deſcripti per prop: 4: motus autem reflexus à
plagâ per lineam dg per 5 theor. 2 part. ſi fiat ut de ad ea ita
di ad dg, erit per prop: 32 motus medius dh diameter pa­
rallelogrammi aihg: ac proinde motus reflexus in partem
kc ſegmenti maioris.
26[Figure 26]
THEOREMA III.
Motus Quadrati perpendicularis ad planum, ſi æqualiter ſecet an­
gulum, aut latus eiuſdem quadrati, in ſe ipſum reflectit.
Incidat plano ax perpendiculariter Quadratum abcd: ſe­
cetque
motus centri f latus ad aut angulum adc in duas par.
tes æquales: dico, hunc motum in ſe ipſum reflecti.
Nam in
primâ figurâ, quia coincidit motus centri, & plaga in eandem
lineam fd; erit motus à percuſſione in viâ centri: ac proinde
in ſe ipſum reflexus.
Infigurâ autem ſecundâ plaga fit per lineas
fa. fe. fd. per 4. theorema 2 part: & à plagâ quidem in fe, quòd
hæc ſit via centri, motus in ſe ipſum reflectit: à plagâ verò in
fa & fd, in partes oppoſitas fc. fb agitur centrum grauitatis
per 1 theor: & quia angulus bfc eſt minor duobus rectis, ac
proinde motus in fc. fb per definit. 4 ſubcontrarij; ob æqua­
les verò plagas af. df inter ſe æquales; erit per prop: 32 mo­
tus medius in lineâ fg. Cùm ergo hæc ſit via centri, motus
Quadrati in ſe ipſum reflectit.
THEOREMA IV.
Motus Quadrati perpendicularis ad planum, inæqualiter autem
ſecans angulum ſeu baſim, reflectit in partem ſegmenti maioris.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index