Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
61
61 (49)
62
62 (50)
63
63 (51)
64
64 (52)
65
65 (53)
66
66 (54)
67
67 (55)
68
68 (56)
69
69 (57)
70
70 (58)
< >
page |< < (51) of 672 > >|
6351De ignis loco. fiſtulâ deſcendit in ſubiectum vaſculum; in aĕre ſcilicet rarefacto
Mercurius fiſtulæ eſt ſecundùm ſpeciem grauior, quàm in aëre
communi;
& aëripſe per vim adeò rarus fieri poteſt, vt demum
vaſis Mercurium atque conſequentem Mercurium fiſtulæ attra-
here valeat, rareſcente corpore, quod ſuperiorem fiſtulæ par-
tem implet.
Nam quod aër globi ſemper minùs ſuâ elaſticâ vi
premat Mercurium, iam ex dictis de globo Magdeburgico reie-
ctum eſt;
vt quid enim creſceret difficultas & labor in agitandâ
antliâ, ſi nulla vis aëri inferretur?
Si igitur embolus attrahit re-
nitentem aërem vaſis in modiolum, etiam aër rarus attrahere
poteſt Mercurium.
Et quidem à corpore raro attrahi aliud corpus
videtur manifeſtum, ſi fiſtulam longiorem, in qua Mercurius
deſcendit, digito infernè claudas, &
fiſtulam inuertas; corpus
enim illud rarum, quod fiſtulæ partem à Mercurio relictam im-
plet, digiti carnem, etiam cum dolore, vehementer attrahit, non
minùs ac Medicorum cucurbitulæ, frigeſcente aëre, ſeque conſti-
pante, carnem intus rapiunt.
Dand. Nihil hac argumentatione aduersùm ſe concludi pu-
tant;
& fatentes parem eſſe cucurbitularum & fiſtulæ rationem,
carnem aiunt in illas intrudi ab aëre exteriore vrgente.
Adducun-
tur autem, vt credant aërem non eſſe violentæ raritatis capacem,
ex eo quod in Boylæa illâ machinâ pneumaticâ obſeruatum eſt
immiſſa animalia, quia extenuato magis &
magis aëre ſpiritum
ducere nequeunt, alia perire, alia langueſcere, perinde atque
in altiſſimorum aliquot montium iugis ſpiritum ducere non valen-
tes homines diu viuere nequeunt, &
ſtomacho laborant ob aëris
tenuitatem:
at in iugis illis aër non eſt factus per vim rarus; igitur
neque in globo vitreo dicendus eſt aër per vim rarus, cum ſit poſt
agitatam diu antliam æquè tenuis, ac ſi ex illâ altitudine de-
ſumptus fuiſſet aër:
Vt verò admirationem præuertant, quæ ſub-
oriri poſſet audientibus ab aëre premente carnem intrudi in cu-
curbitulas, &
preſſione illâ ſanguinem ex ſcariſicatâ pelle expri-
mi, iubent vitream fiſtulam vtrinque hiantem altero oſculo ap-
plicari veſicæ ſubflaccidæ, &
cum eâ connecti cerato, tum erectam
intra vas fiſtulam ſuſpendi, atque aquam eâ copiâ affundi, vt eius
ſuperſicies ſuperemineat veſicæ;
apparebit enim veſicæ particula
ſubiens fiſtulæ oſculum, aquâ videlicet vrgente.
Nec diſſimili ra-
tione in cucurbitulas carnem intrudi volunt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index