Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 403 > >|
1
Tria quæ ne­
ceſſaria ſunt
ad viſus ra­
tionem aſſe­
quendam.
Hoc enim modo haud difficile eſt cau­
ſam cognoſcere, cur aſtra, cùm plana videan­
tur
, ſint tamen rotunda: nam linea quæ à
puncto D ad A oculum dirigitur, non eſt
minor linea BA, nec CA, niſi in vna linea,
quæ minor eſt DE: eò fit vt cùm linea DE,
nullam habeat comparationem ad DA,
propter nimiam aſtrorum altitudinem, igi­
tur non percipitur differentia vlla inter
AB, & AC, & AD, quare omnes vi­
debuntur ab eodem plano erigi, igitur B
DC videbitur plana, omnia igitur rotunda
procul plana videbuntur.
37[Figure 37] 38[Figure 38]
Eſſe autem aſtara maxima, generaliter
nunc oſtendatur, & quòd maximè diſtent

primò, inde quòd ſint maxima.
Cùm igi­
tur duæ lineæ AB, & AC, producuntur ab
eodem puncto A, & ipſæ ſunt æquales, &
ſecantur duæ æquales FB, & FD, & duæ il­
lis etiam æquales GE, & GC, & ductæ
fuerint BC & FG, & perpendiculares DH,
EK, FL, & GM, erunt anguli L & H
æquales, quia recti, item BFL, & FDH, eò
quòd D H & FL, æquidiſtant, & linea DF,
recto oppoſita æqualis FB, oppoſitæ recto,
quare BL, æqualis FH, & MC, æqualis
KG eadem ratione.
Sic igitur cùm BD ſit
maior FG, vt palam eſt ex quarta ſexti ele­
mentorum Euclidis, erit vt BC poſſit augeri
tantùm, vt BL, & MC, quæ ſemper æqua­
les manent, ſint minores in comparatione
diſtantiæ, data minima quantitate: igitur
tunc ex tertio ſuppoſito latente differentia
FB, & GC, vt æquidiſtantes habebuntur.
Hanc conatus eſt Vitellio oſtendere, quàm
non declarauit, multiſque tandem erroribus
admiſſis, quòd falſum oſtendere conatus eſt,
ſcilicet quòd BL eſſet minor FH: hoc au­
tem falſum eſt: eſt enim, vt demonſtraui, æ­
qualis, & ex hac æqualitate minorem ha­
bet rationem ad BC ipſa BL, quàm FH ad
FG.
Et hoc ſufficit ad propoſitum demon­
ſtrandum.
Cùm igitur Sol aut Luna, aut
aſtrum aliud vmbram faciat fermè æqua­
lem in terra rei quæ videtur, aut ligno
quod radiis illius opponitur, ſeu ex vno
puncto radij procedant, ſeu ex toto corpo­
re, permutata hac demonſtratione, conſtat
altitudinis ad FG proportionem eſſe in­
comparabilem.
Cùm hoc igitur contingat
etiam in turribus & montibus maximis, ne­
ceſſe eſt, vt lineæ FB & GC ſint æquidi­
ſtantes: quare altitudo A aſtri maxima,

maximum igitur etiam aſtrum quod tam
procul ſub illa magnitudine, quam videmus,
cernitur.
Eſt autem deducta ratione ex vm­
bra terræ in deliquiis Solis, dimetiens ex
his partibus, quibus rerræ dimetiens eſt duo,
vndecim: quare cùm terræ dimetiens ſit bis
quinque millia paſſuum, erit Solis dime­
tiens vndecies quinque millia paſſuum, id
eſt, paſſus millies quinquagintaquinque
millia.
Solis autem corpus ad terram pro­
portionem habet, quam quæ 166. & tres ex
octo partibus ad vnum, ambitus maioris
circuli M. paſſuum 173000. inſuperque 250.
Terræ dimetiens ad Lunæ dimetientem, quę
eſt 17. ad 5. ratio: itaque terræ corpus Lu­
næ corpus continet fermè trigeſies nouies,
ac inſuper duas tertias.
Lunæ dimetiens paſ­
ſuum millia 2941. ambitus maioris circuli
paſſuum milia, 9000. & inſuper 264. Altitudo

etiam horum ex Ptolemæi demonſtratione
habita talis eſt.
Solis quidem à terræ cen­
tro M. paſſuum ſexies mille M. & inſuper
quingenta.
Lunæ verò ab eodem centro
M. paſſuum trecenta viginti M. & inſuper
833. Coni autem vmbræ ab eodem M. paſ­
ſuum millies trecenties quadraginta M.
Vn­
de deductis M. paſſuum quinquies mille pro
ſemidiametro terræ à ſingulis harum di­
ſtantiarum, relinquentur diſtantiæ Solis ac
Lunæ, necnon coni vmbræ à ſuperficie ter­
ræ, ſeu ab oculis noſtris.
Diſtantia etiam
Solis à Luna, quando Sol deliquium pati­
tur, ſeu meliùs orbis ſolaris à Lunari orbe,
erit mille paſſuum Italicorum ( nam de his
ſermo eſt) quinquies mille ſexcenties octua­
ginta quatuor millia atque inſuper 167. Il­
lud verò mirum quod Philippus Melanthon
animaduertiſſe videtur: quòd cùm eccentri
Solis centrum Ptolemæi atque Hipparchi
ætate diſtaret à terræ centro diametris terræ
24. cùm quinta parte, ſeu M. paſſuum
242000. nunc ſolùm diſtet diametris terræ

decem & octo, duabuſque partibus ex quin­
que ſeu mille paſſuum centum octuaginta
quatuor millia ab eodem terræ centro.
Ar­
gumentum quaſi ſeneſcentis mundi.
Sed
ratio deduci poteſt, vel ab inſtrumento­
rum varietate, vel cœli ſolaris diſpoſitio­
ne, vel æquinoctiorum obſeruatione, quæ
varietatem ſuſcipit & à locis, & à Solis
magnitudine, propter quam æquino­
ctium aliquanto clariùs fit, quàm exiſti­
metur.
Hoc autem cùm obſeruatum eſſet
à multis, in Solis magnitudinem rela­
tum eſt.
Sol igitur A B, centrum eius

C, terra DE, centrum eius F, linea
CHM, contingens Solem & terram, co­
nus M.
Quoniam igitur GH contingit So­
lem & terram, erunt anguli G & H recti,
quare GC, æquidiſtans FH, & ideò portio
GB, ſimilis portioni HE.
Si igitur CG, ad
FH, proportio cognita eſt: erit & GM, ad
MH, qualis CM, ad MF.
Et quia CM,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index