Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
71 65
72 66
73 67
74 68
75 69
76 70
77 71
78 72
79 73
80 74
81 75
82 76
83 77
84 78
85 79
86 80
87 81
88 82
89 83
90 84
< >
page |< < (57) of 760 > >|
6357LIBER III. omnis, aut id, quod numerum habet numerabile eſt. Si igi-
tur fieri poteſt, ut ipſum numerabile numeretur, &
infini
tum quiſpiam poterit pertranſire.
Sed ſi magis naturali-
ter contẽplabimur, ex hiſce, quæ deinceps dicentur, nullum
infinitum corpus in ratione rerum eſſe uidebitur:
nec enim
com poſitũ eſſe poteſt, nec ſimplex.
Cõpoſitũ igitur corpus
nullum eſt infinitum, ſi elementa multitudine ſint finita:
ne
ceſſe eſt enim &
plura eſſe, & æqualitatem inter contra-
ria ſemper eſſe, &
unum ipſorum infinitum non eſſe: nam
ſi ignis quidem ſit finitus, aër autem infinitus, quanquam
unius corporis uis, inferior eſt alterius ui, atque pars ignis
æqualem aëris partem ui ſuperat, modò exceſſus aliquem
ſubeat numerum, tamen infinitum corpus ſuperabit, ut pa-
tet, atq;
finitum ſanè corrumpet. Nec unum quodq; infini-
tum eſſe poteſt.
Nam corpus quidem eſt, quod omni ex par
te dimenſionẽ habet.
Infinitum autem, quod ſine fine eſt ex-
tenſum dimẽſione.
Quibus fit, ut infinitũ corpus per omnẽ
dimenſionẽ in infinitũ extenſum.
At uerò neq; poteſt infi
nitum corpus unum ac ſimplex eſſe, aut ſimpliciter, aut (ut
quidam inquiunt) id quod eſt præter elementa, ex quo hæc
generãt.
Sunt enim qui hoc faciunt infinitũ, ſed non aërem,
aut aquam, ne ab infinito cætera corrumpantur.
Habent
enim inter ſe contrarietatem, quippe cũ aër frigidus, aqua
humida, &
ignis calidus ſit: quorum ſi unum eſſet in finitũ,
cætera iam fuiſſent corrupta.
Nunc autẽ aliud infinitũ in-
quiunt eſſe, ex quo hæc fiunt.
At impoßibile eſt, nõ ſolùm
infinitum hoc eſſe (de hoc enim cõmune quid eſt dicẽdum,
de omni ſimiliter &
aëre, & aqua, et quouis alio ſimplici)
ſed etiam eſſe tale corpus ſenſibile, præter ea corpora quæ
elementa uocantur.
Omnia nanq; in id diſſoluuntur ex

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index