Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="2">
            <p type="main">
              <s id="s.000440">
                <pb xlink:href="079/01/105.jpg" pagenum="56"/>
              Vagitum in Creta quondam occultasse feruntur;
                <lb/>
              Cum pueri circum puerum pernice chorea
                <lb/>
              Armati in numerum pulsarent aeribus aera;
                <lb/>
              Ne Saturnus eum malis mandaret adeptus,
                <lb/>
              Aeternumque daret matri sub pectore vulnus:
                <lb/>
              Propterea magnam armati Matrem comitantur:
                <lb/>
              Aut quia significant divam praedicere, ut armis,
                <lb/>
              Ac virtute velint patriam defendere terram,
                <lb/>
              Praesidioque parent, decorique parentibus esse.</s>
              <s id="s.000441">
                <lb/>
              Quae bene, & eximie quamvis disposta ferantur,
                <lb/>
              Longe sunt tamen a vera ratione repulsa.</s>
              <s id="s.000442">
                <lb/>
              Omnis enim per se divum natura necesse est
                <lb/>
              Immortali aevo summa cum pace fruatur,
                <lb/>
              Semota ab nostris rebus, seiunctaque longe.</s>
              <s id="s.000443">
                <lb/>
              Nam privata dolore omni, privata periclis,
                <lb/>
              Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
                <lb/>
              Nec bene promeritis capitur, neque tangitur ira.</s>
              <s id="s.000444">
                <lb/>
              Hic si quis mare Neptunum, Cereremque vocare
                <lb/>
              Constituet fruges, & Bacchi nomine abuti
                <lb/>
              Mavolt, quam laticis proprium proferre vocamen;
                <lb/>
              Concedamus, ut hic terrarum dicat & orbem
                <lb/>
              Esse deum matrem; dum non sit re tamen apse.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000445">Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
                <lb/>
              Lanigerae pecudes, & equorum duellica proles,
                <lb/>
              Buceriaeque greges, eodem sub tegmine caeli,
                <lb/>
              Ex unoque sitim sedantes flumine aquai,
                <lb/>
              Dissimili vivunt specie, retinentque parentum
                <lb/>
              Naturam, & mores generatim quaeque imitantur.</s>
              <s id="s.000446">
                <lb/>
              Tanta est in quovis genere herbae materiai
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>