Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 241 > >|
1uet, quos luce carentes quamuis Mortuos
vulgus appellet, nimis tamen viuaci virtute
præditos vis cauſtica ſatis prodit.
Ad ter­
tium hoc ignium genus, qui calidi cum ſint,
non tamen ſunt lucidi, reuocabat igniculos,
qui aquis acribus (Aquas Fortes vulgus ap­
pellat) permiſti ac oleo Tartari ſeu Vitrioli
metalla ſoluunt, & in Chymicam calcem̨
redigunt breui temporis morâ, cum tamen
plurium dierum interuallo indigeat, quiſ­
quis ea voluerit ardentiſsimæ fornacis igne in
calcem excoquere.
Porrò aquas huiuſmodi
acres ex ſalibus extillari, ſales autem graui­
tate præditos non mediocri obſeruans illud
demum inferebat, quod ignes omnium ve­
hementiſsimi, quantum quidem experimen­
to aſſequi poſſumus, cum grauitate ſunt con­
iuncti, vt in Aquis Fortibus, Oleo Tartari,
&.
Vitrioli, in Auro pulueris pyrii ſpeciem
nacto, & in Fulmine licet paſsim experiri.
Hæc ferè ſunt, ſed paulò preſsiùs atquę
ſummatim expoſita, ex quibus ille conficie­
bat ignium generi latiſsimè patenti ſubeſſę
ſpecies quaſdam grauiſsimorum corporum
eximiâ vrendi facultate præditorum, quæ
mundanæ ſphæræ centrum meritò teneant,
ibique perpetuam efficiant noctem, niſi for­
tè ſubluſtrem, quantum ſatis ſit ad impia­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index