Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
61
61 (9)
62
62 (10)
63
63 (11)
64
64 (12)
65
65 (13)
66
66 (14)
67
67 (15)
68
68 (16)
69
69 (17)
70
70 (18)
< >
page |< < (11) of 389 > >|
6311PARS PRIMA. ab ipſo corpore, ſunt tamen non utique intellectu conſictæ,
ſed reales, quæ nimirum reales dimenſiones aliquas habent,
ut ſuperficies binas, linea unam, ac realem motum, &

translationem cum ipſo corpore, cujus idcirco in iis ſententiis
debent eſſe affectiones quædam, vel modi.
23. Eſt, qui dicat, nullum in iis committi ſaltum idcirco,
11Objectio petita
a voce maſſa,
& motus, quæ
ſuperficiebus,
& punctis non
conveniant.
quod cenſendum ſit, nullum habere motum, ſuperficiem,
lineam, punctum, quæ maſſam habeant nullam.
Motus,
inquit, a Mechanicis habet pro menſura maſſam in veloci-
tatem ductam;
maſſa autem eſt ſuperficies baſeos ducta in
craſſitudinem, ſive altitudinem, ex.
gr. in priſmatis. Quo
minor eſt ejuſmodi craſſitudo, eo minor eſt maſſa, &
motus,
ac ipſa craſſitudine evaneſcente, evaneſcat oportet &
maſſa, &
motus.
24. Verum qui ſic ratiocinatur, inprimis ludit in ipſis vo-
22Reſponſionis
initium: ſuper-
ficiem, lineam,
punctum, poſi-
ta extenſione
continua, eſſe
aliquid.
cibus.
Maſſam vulgo appellant quantitatem materiæ, & mo-
tum corporum metiuntur per maſſam ejuſmodi, ac velocita-
tem.
At quemadmodum in ipſa geometrica quantitate tria
genera ſunt quantitatum, corpus, vel ſolidum, quod trinam
dimenſionem habet, ſuperficies, quæ binas, linea, quæ unicam,
quibus accedit lineæ limes punctum, omni dimenſione, &
ex-
tenſione carens;
ſic etiam in Phyſica habetur in communi ſen-
tentia corpus tribus extenſionis ſpeciebus præditum;
ſuperficies,
realis extimus corporis limes, prædita binis;
linea, limes
realis ſuperficiei, habens unicam;
& ejuſdem lineæ indiviſibilis
limes punctum.
Utrobique alterum alterius eſt limes, non
pars, &
quatuor diverſa genera conſtituunt. Superſicies eſt ni-
hil corporeum, ſed non &
nihil ſuperficiale, quin immo par-
tes habet, &
augeri poteſt, & minui; & eodem pacto linea
in ratione quidem ſuperficiei eſt nihil, ſed aliquid in ratione
lineæ;
ac ipſum demum punctum eſt aliquid in ſuo genere,
licet in ratione lineæ ſit nihil.
25. Hinc autem in iis ipſis maſſa quædam conſiderari poteſt
33Quo pacto no-
men maſſæ poſ-
ſit, motus de-
beat convenire
ſuperſiciebus,
lineis, punctis.
duarum dimenſionum, vel unius, vel etiam nullius continuæ
dimenſionis, ſed numeri punctorum tantummodo, uti quantitas
ejus generis deſignetur;
quod ſi pro iis etiam uſurpetur nomen
maſſæ generaliter, motus quantitas definiri poterit per produ-
ctum ex velocitate, &
maſſa; ſi vero maſſæ nomen tribuen-
dum ſit ſoli corpori, tum motus quidem corporis menſura erit
maſſa in velocitatem ducta;
ſuperficiei, lineæ, punctorum quot-
cunque motus pro menſura habebit quantitatem ſuperficiei, vel
lineæ vel numerum punctorum in velocitatem ducta;
ſed mo-
tus utique iis omnibus ſpeciebus tribuendus erit, eruntque qua-
tuor motuum genera, ut quatuor ſunt quantitatum, ſolidi, ſu-
perficiei, lineæ, punctorum;
ac ut altera harum erit nihil in al-
terius ratione, non in ſua;
ita alterius motus erit nihil in ra-
tione alterius, ſed erit ſane aliquid in ratione ſui, non pu-
rum nihil.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index