Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
621 79
622 80
623 81
624 82
625 83
626 84
627 85
628 86
629 87
630 88
631 89
632 90
633 91
634 92
635 93
636
637
638
639
640
641 3
642 4
643 5
644 6
645 7
646 8
647 9
648 10
649 11
650 12
< >
page |< < (88) of 760 > >|
63088ARIST. DE ANIMA uet, atq; mouetur: immobile quidem id bonum eſt quod ſub
actionẽ cadit:
id uerò quod mouet, atq; mouetur eſt ipſum
principium appetendi (mouetur enim id quod appetit, ea
ratione qua appetit, &
appetitio eſt motus quidam, uel
operatio) id autẽ quod mouetur eſt animal ipſum, at quo
mouet appetitus ut inſtrumento, id iam corpori tribuen-
dum eſt.
Quocirca de ipſo tunc eſt contemplandum, cùm
de communibus animæ, corporis'ue operibus, atq;
officijs
contemplabimur.
Nunc ut in ſumma dicamus, id quod
mouet ut inſtrumentum, ibi eſt collocãdum, ubiidem prin-
cipij rationem, finis'ue ſubit, ut in cardine fit:
hic enim
connexum, &
concauum eſt, quorum alterum finis, alte-
rum principium eſt.
Quapropter alterum quieſcit, al-
terum mouetur.
Sunt ratione quidem diuerſa, magnitudine
uerò nõ ſeparantur:
uniuerſa nãq; pulſu, tractuq́; mouẽtur.
Idcirco oportet périnde atq; in circulo, aliquid manere, &
hunc incipere motum.
Omnino igitur, uti diximus, hoc ſui
ipſius motiuum eſt animal, quo eſt appetitiuum.
At appeti-
tiuum ſine imaginatione non eſt:
omnis autem imaginatio,
aut rationis eſt particeps, aut eſt ſenſitiua:
atq; huius et bel-
luæ participes ſunt.
Demotu animalium quæ Imperfecta ſunt.
CAP. XI.
_AT_enim conſiderandum eſt etiam quidnam ſit id,
11Hîc Āriſto, de
inſectorũ mo-
tu determinat.
quod imperſecta animalia motu ciet, quibus ſenſus
ineſt tantummodo tactus:
atque inuestigandum eſt, ſihis
etiam inſit imaginatio, cupiditas'ue, necne :
etenim dolor
atque uoluptas his ineſſe uidetur :
quòd ſi hæc inſunt, &
cupiditatem neceſſe eſt eiſdem ineſſe.
At quonam pacto
his imaginatio ineſt?
An aſſerendum eſt ut uidetur, hæc
&
in his ineſſe, imaginationem inquam, atq; cupiditatem:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index