Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (89) of 760 > >|
63189LIBER III. uerum ut indeterminatè mouentur, ſic & hæc ipſis ſunt
indefinitè.
Imaginatio igitur ſenſitiua, ratione etiam
expertibus uti diximus, animalibus ineſt.
At deliberatiua
his ineſt tantum, in quibus ratio ineſt:
nam utrũ hoc agat,
an hoc rationis iam opus, atque officium eſt:
atque neceſ-
ſe eſt uno quodam metiri, maius enim perſequitur.
Quare
poteſt unum ex pluribus phantaſmatibus facere.
Et hæc
eſt cauſa ſanè cur non omnis imaginatio uidetur opinio-
nem habere, quia eam, quæ ex ratiocinatione, non habet:
at
hæc illam nimirum habet.
Quapropter deliberatiuum ap-
petitus non habet.
Vincit autem interdum appetitus, mo-
uetq́;
uoluntatem: inter dum hæc illum, appetitus inquam
appetitum ut ſphæra, cúm incontinentia fit:
atque ſemper
ſuperior magis eſt princeps, mouetq́;
natura. Quo fit ut
tres iam motus efficiantur.
Ea uerò ratio, cui ſcientiæ tri-
buuntur, non mouet, ſed manet.
Cùm autem existimatio-
num, ac rationum alia ſit uniuerſalis, alia ſingularis (illa
nanq;
dicit, omne bonum honoribus eſſe afficiendum, hæc
uerò dicit, me bonum eſſe) hæc iam opinio mouet, non illa
uniuerſalis, quin potius ambæ mouent:
at illa, quieſcẽs ma-
gis:
hæc autem, non quieſcens.
Qui ſenſus animalibus ſint neceſſarij, & quamobrem.
CAP. XII.
_NE_ceſſe eſt igitur omne quod uiuit, animamqúe ha-
11Hîc declarat
Āriſto. qui ſen
ſuum animali-
bus ſint neceſ
ſarij.
bet, nutriendi uim habere ab ortu, generationé ue
uſque ad interitum, corruptionem'ue ſuam:
neceſſe eſt
enim omne quod eſt ortum, accretionem, &
ſtatum, &
decretionem habere, quæ quidem, ut patet, ſine nutritio-
ne fieri nequeunt.
Neceſſe eſt igitur, uniuerſis his quæ
accreſcunt, atque decreſcunt, ineſſe potentiam nutriendi.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index