Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
631 614
632 615
633 616
634 617
635 618
636 619
637 620
638 621
639 622
640 623
641 624
642 625
643 626
644 627
645 628
646 629
647 630
648 631
649 632
650 633
651 634
652 635
653 636
654 637
655 638
656 639
657 640
658 641
659 642
660 643
< >
page |< < (615) of 795 > >|
632615CORPORUM FIRMORUM. tiſſimæ: diſcrepat præterea hoc examen multum ab eo Capitis V,
in quo corpora uno extremo foramini immiſſa arcte comprehende-
bantur, hic vero extrema libera manent ſurſumque adſcendunt
medio impoſitis ponderibus;
quod efficit, ut minus nunc reſiſtant ea,
quæ ex fibris longioribus concreverunt, quam quando foramini
aliquouſque inſeruntur:
Galilæus hanc doctrinæ partem non qui-
dem intactam reliquit, ſed tantum unâ alterave Propoſitione in-
choavit, quam longe pluribus amplificarunt deinde Marchettus,
Varignonus, Parentius, Grandi;
eſt vero multo ſubtilior inveſti-
gatu reliquis, quia hic Natura vectium longitudines, momentaque
ponderum occultaſſe præcipue videtur:
ab Experimentis autem
primo incipiam, quia hæ baſes ſequentium omnium eſſe debent,
quæ ſunt capta Machinæ ope repræſentatæ in Tab.
XXIII. fig. 36.
Sunt AA, AA duo aſſeres ſuis pedibus BB inſiſtentes, qui ſe-
cum invicem junguntur ope 4 lignorum transverſorum EE, EE,
EE, EE, ne a ſe vel tantillum recedant;
diſtant aſſeres AA a ſe
mutuo 18 pollic:
Rhenol: uterque rimam C, C capit ejus latitudi-
nis, ut corpora examinata accurate comprehendat:
Machina im-
ponitur Tabulæ T T, perforatæ in K, per quam tranſit Funis FF,
annexus Lanci G, cui pondera P frangentia corporis D D Cohæ-
rentiam imponuntur.
In rimâ C C poteſt utraque extremitas cor-
poris D D inter tentandum libere aſſurgere, ſuntque earum infima,
vera fulcra;
rimas ejuſmodi inſculpere tenebar, quoniam exami-
nans corpora diverſæ altitudinis deprehendebam, ea fulcris tan-
tummodo impoſita, aliquando intorqueriita, ut latiorpars niteretur
fieri horizontalis, quæ accuratiſſime perpendicularis manere de-
bebat;
rimæ C C hoc incommodum præcavent: Tum ex uno &
eodem aſſere Ligni Quercici mediocris duritiei præparata ſunt va-
ria parallelopipeda, ſecundum longitudinem ex Ligno fiſſa, ne
corpora ex fibris flexuoſis incurvatiſque conſtarent;
omnia ejuſ-
dem longitudinis ſumebantur, &
æque lata, nempe 0, 26 pollic:
ſed diverſæ altitudinis, quam in Experimentis indicabo.
EXPERIMENTUM CLXXXVII.
Altitudo primi Ligni fuit 0, 33. pollic: hoc medio F ab

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index