Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of Notes

< >
< >
page |< < (617) of 795 > >|
634617CORPORUM FIRMORUM. ut clarius conſtaret an regula locum habere debeat, an vero ſæpius
ab eadem aberratio daretur:
Cæteroquin Cl. Parentius cum pa-
rallelopipedis Ligni Quercici plurima inſtituit tentamina, deſcripta
in L’ Hiſt.
de L’ Acad. Roy. A°. 1707. quæ addi merentur, quamvis
non deſcripta inveniam cum omni curâ, quæ in accurato Experimen-
to deſideratur;
cum inflexionem lignorum uno extremo retento-
rum non notat Autor, ſumens præterea Ligna diverſarum arbo-
rum, aut ramorum, quorum unum mollius, alterum durius
erat;
ex quibus quidem diſcimus, Cohærentiam Ligni ejuſdem no-
minis admodum diſcrepare, non tamen licet ſequelas deducere ſpe-
ctantes Legem Cohærentiæ in diverſa corporum altitudine.
1°. Sumſit parallelopipedum Ligni Quercici teneri, 5 lineas la-
tum, 6 altum, 11 pollices longum, quod duobus fulcris impoſi-
tum ex medio ſuſtinuit libras 34 {1/2} antequam rumpebatur:
vox
altitudo indicat ſatis hoc latus ad horizontem perpendiculare
fuiſſe.
2°. Aliud inſtituit Experimentum cum parallelopipedo Querci-
co, priori ſimili &
æquali, ſed erat Lignum durius, hoc ex me-
dio ſui ſuſtinuit libras 92.
antequam rumpebatur, poſitum eodem
modo.
3° Elegit ex Ligno Quercico tenero parallelopipedum 4 {1/3} lineas
altum, 5 {2/3} lin.
latum, 10 pollic: longum, quod ex medio ſuſtinuit,
antequam frangebatur, libras 25.
4°. Ex eodem Ligno Quercico factum fuit parallelopipedum 4 {2/3}
lineas altum, 5 {2/3} lineas latum, 14 pollices longum, quod ſuſtinuit
ex medio ſuſpenſas libras 28 {1/2}.
Utinam Autor notaſſet diſtantiam fulcrorum a ſe invicem, ne
enim quis opinetur, poſito parallelopipedo 10 pollicum, talem
quoque fuiſſe diſtantiam, quippe introrſum flectuntur Ligna pluri-
mum, atque ad minimum deſiderantur 14 pollices longa, ut ful-
crorum diſtantia ſit 10 pollicum;
ſi vero poſuerimus diſtantias ful-
crorum in binis Experimentis III, IV.
fuiſſe 10 & 14 pollicum, tum
ab Ligno Experimenti IV.
tantum geſtandæ fuiſſent libræ 18 {5024/11967}.
non vero 28 {1/2}. Quia igitur non accuratius Experimenta Parentii
deſcripta ſunt, plura non addam, potius tranſiuns ad noſtra Ten-
tamina cum parallelopipedis Ligni Ulmi capta.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index