Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
191
191 (185)
192
192 (186)
193
193 (187)
194
194 (188)
195
195 (189)
196
196 (190)
197
197 (191)
198
198 (192)
199
199 (193)
200
200 (194)
< >
page |< < (93) of 760 > >|
63593LIBER III.
Et propterea fit, ut cætera quidem ſenſibilia non cor-
rumpant ſuis exuperationibus animal, color, inquam, ſo-
nus, &
odor, ſed ipſa tantum ſenſuum inſtrumenta, niſi per
accidens:
ut ſi ſimul cum ſono, pulſio, ictusq́; fiat, & ſi à
rebus, quæuidentur, atque ab olentibus, alia moueantur,
quæ tactu corrumpunt:
ſapor etiam hoc ſanè corrumpit,
quo ſimul accidit ipſum tangibile eſſe.
Exuperationes
autem tangibilium, ut calidorum, frigidorum, &
huiuſmo-
di, ipſum interficiunt, atq;
interimunt animal. Exupera-
tio enim ſenſibilis cuiuſuis ſenſus deſtruit instrumentum,
atq;
deuastat. Quare & tangibile exuperans ipſum de-
ſtruit tactum.
At hoc ſenſu, definitum eſt animal: ſine
nanq;
tactu fierinon poſſe ut ſit anima, demonſtrauimus.
Quamobrem exuperationes eorum, quæ tactu perci-
piuntur, non ſolùm instrumentum ipſius ſenſus, uerùm
etiam animal ipſum interimunt, atq;
corrumpunt: quia
neceſſe eſt animal, hunc ſolum habere.
Cæteros autem ſen-
ſus animal habet, non ut ſit, ſed ut bene ſit, ut antea dixi-
mus.
Viſum enim habet ut uideat, quoniam & in aëre
&
in aqua, & omnino in perſpicuo degit. Guſtum au-
tem, ob id quòd uoluptate afficit, aut dolore, ut in
alimento ea ſentiat, &
cupiat, ac moueatur.
Et auditum, ut aliquid ſignificetur.
Linguã præterea, ut ipſum,
aliquid alij per ipſam
ſignificet.
LIBRORVM TRIVM ARISTO-
TELIS DE ANIMA
FINIS.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index