Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
631 203
632 204
633 205
634 206
635 207
636 208
637 209
638 210
639 211
640 212
641 213
642 214
643 215
644 216
645 217
646 218
647 219
648 220
649 221
650 222
651 223
652 224
653 225
654 226
655 227
656 228
657 229
658 230
659 231
660 232
< >
page |< < (208) of 672 > >|
636208Diſſertatio Sexta. tarum ſimul atque Fixarum configuratio nondum fuit ni ſi ſe-
mel;
ac proinde commentitia eſt illa exemplorum copia,
quam venditant imperitis.
Grad. Tàm perſpicua ſunt hæc, ut funditus corruat tota
illa mendaciorum officina, quam Rectificationem ſpecioſo vo-
cabulo appellant, quando prædictioni eventus non reſpondet,
errores Thematis corrigendo, primò quidem per Trutinam
Hermetis inveniendo tempus conceptionis;
putant enim locum
Lunæ in Nativitate eſſe Horoſcopum Conceptionis, &
viciſſim
locum Lunæ in Conceptione eſſe Horoſcopum Nativitatis.
Ve-
rùm tam multa ſunt, quæ hunc Lunæ cum Horoſcopo con-
ſenſum perturbare poſſunt, &
animi pathemata, Spiritûs Ani-
males matris præter ordinem commoventia, aut cohibentia,
ſæpè horam nativitatis aut retardant, aut accelerant, ut nihil
certi ſtatui poſſe manifeſtum ſit.
Præterquam quod, ſi in con-
ſtituendo Horoſcopi puncto erratum fuerit, quis de loco Lunæ
ad idem datum tempus conſtituto æquè non dubitaverit?
pro-
clivius ſcilicet eſt in ſupputando Lunæ motu ſatis implexo
errare, quàm in ſimplici motu Primi Mobilis, ex quo punctum
Aſcendens eruitur.
Eſt etiam peritiorum in hac fallendi arte
ſententia, per Ptolomei Aminodar, ut vocant, non ſemper inno-
teſcere Horoſcopi gradum.
Propterea ex eventis non reſpon-
dentibus Themati propoſito perſuadent corrigi poſſe ipſum,
Thema per directionem ſive Profectionum, ſive Tranſituum,
ita conſtituendo Medium Cœli unà cum Aſpectibus congruis
Planetarum Beneficorum aut Maleficorum, aut Antiſciis &
c,
ut demum inveniatur Horoſcopus, cujus Directio conveniat
cum eventis.
Sed quis non intelligat, quàm vana ſit hæc Recti-
ficatio?
nimirum oſtendenda priùs eſſet eventuum cum hac
aut illâ cœli conſtitutione perpetua connexio, ut ex ſiderum
configuratione predictionis veritas pendeat, &
viciſſim ex even-
tu ſiderum poſitio innoteſcat;
quemadmodum ex obſervatis
Eclipſibus ratio temporum &
motuum habetur, & confirma-
tur, atque ex motibus cognitis futurę Eclipſes prænuntiantur.
Hujuſmodi autem eventuum atque poſitionis ſiderum conne-
xio cum prorſus occulta ſit, quod quidem ſpectat ad effectûs
Phyſicos, quoad effectûs verò à libero hominum arbitratu
pendentes omninò nulla, apertè conſtat nihil niſi inania artis
inventa eſſe omnia illa Rectificationis præcepta.
Maur. Rejiciat igitur, quiſquis ſapit, Aſtrologorum com-
menta, non quia otioſa ſint ſidera, nec influant quicquam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index