Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
< >
page |< < (211) of 672 > >|
639211De ignibus Cœleſtibus. tiam ſub tenui diametro apparente, nam & turres quadratæ ex
maximo intervallo apparent rotundæ globoſas tamen etiam
fixas ſtellas eſſe ſuadebat Planetarum figura, tùm Lunæ &

Veneris diverſas phaſes ſubeuntium, tùm Jovis, cujus faſciæ
nunc rectæ, nunc ſinuatę apparent;
id quod corpori ſphœri-
co congruit:
præterquamquod, quibus corporibus certam fi-
guram Natura non præſcripſit congruentem tùm peculiari
materiæ, ex quâ efformantur, tùm fini, ad quem referun-
tur, globoſa convenit, quippe quæ ſibi eſt uſquequaque ſimi-
lis.
Porrò univerſum ſtellæ globum intrà Firmamentum con-
tineri exiſtimabam, ne Cœli Planetarii terminos tanta moles
invaderet, quæ valde aſperam redderet Firmamenti ſuperfi-
ciem, extrà quam, ſicut clavorum tabulę infixorum capita,
omnes pariter eminerent, ſed longè majori inæqualitate ob
ingentem earum molem, quæ ex ſuperficie prominens in ve-
lociſſimo motu findens ſubiectum æthera, non levem moram
inveniret.
Neque propterea quod ſtella intrà Cœlum conclu-
deretur, aut lucis diffuſio, aut halituum effluxus impedire-
tur à perſpicuâ Cœli naturâ atque permeabili, quamvis ſuâ
firmitate chryſtallum æmuletur:
nam & incluſam in laternâ
faculam per obductum vitrum perſpicimus, nec ſinè tactûs
moleſtiâ phialam aquâ fivè gelidâ, fivè fervente plenam tra-
ctamus:
permeabilem verò Cœli ſolidi naturam dico, non
quidem naturis omnibus, ſed ſubtiliſſimis ſtellarum haliti-
bus;
ſic incerniculum pollinem tranſmittit, non furfures.
Hinc, fateor, propendebam in eam ſententiam, ut opina-
rer ſtellarum intrà Cœli ſoliditatem concluſarum naturam non
eſſe planè duram &
conſilſtentem, cujuſmodi eſſe videntur
Planetæ per æthera vagantes, ſed neque omninò inſtar aquæ
aut tenuis flammæ diffiuentem, verùm medię cujuſdam tem-
perationis, mobilis tamen atque perpetuò volubilis perinde,
ferè atque ignis in fornace docimaſticâ, quando maximè fer-
vet, ita ut unumquodque ſidus motum ſuum exporrectionis
&
contractionis luci proprium exercere valeat. Verùm cum
hęc nullo ſatis valido argumento firmare poſſim, me in ſum-
mâ rerum hujuſmodi ignoratione verſari, profiteri non eru-
beſco.
Maur. Si conditi fuiſſemus Lunaris globi incolæ, & de,
Tellure ſermo incideret, utique de hac, ut puto, diſſerere-
mus fortaſſe longè aliter, ac res ſit;
ſed ſatis haberemus opi-
nari res fieri in terrâ ex analogiâ ad ea, quę in Lunâ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index