Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 158 > >|
1ctantur, & in quas niſum faciant, magnetici tamen
robuſtiores ſunt, & parteis magnetis vehementiùs
premunt?
Cum radij certè ita refracti, ſint quaſi chor­
dulæ deflexæ, &, vt mox dicebamus, tenſæ, non
poſſunt non premere, & vrgere parteis, quæ intra
ipſum angulum deflexionis comprehenduntur.
An
ex hac preſſione intelligi poteſt adigi ferrum verſus
magnetem, vt pote omnibus chordulis factis quaſi
bracchiis, quorum quaſi cubiti, & articuli ſint in
ipſis deflexionibus; quæque conſpirent omnia in
adigendo ad ipſum ferro?
Parem profectò adactio­
nem experiri licet, ſi firmati ſimùl ad parietem ali­
quot funiculi traijciantur per foraminula in globo,
aut craſſiuſculo aſſere ita comparata, vt medium
ſit directo ductu, cæteri à parte citeriore in vlte­
riorem non nihil deflexum verſus medium habeant.
Nempe ſi funiculo medio intenſo manente, ductum­
que ſolùm dirigente, cæteri ponè conducantur, ſi­
mùlque tendantur, globum, aſſeremve ſic prement,
vt ipſum compellant in locum parietis, vnde ortum
habent.
An hac ratione intelligi licet, non allici
ferrum, niſi ex certa diſtantia, quod ex radiis in or­
bem fuſis, ac magis, magiſque continuò rareſcen­
tibus, aut nulli, aut nimis pauci, quibus ſuperetur
ponderis reſiſtentia, ad ferrum pertingant?
attrahi
ferrum tantò potentiùs, quantò propinquius fuerit;
quòd crebriores ſint radij, atque adeò chordulæ plu­
res, ſeu plura quaſi bracchiola, quibus corripiatur,
atque pertrahatur?
teneri ferrum ipſi magneti ar­
ctiſſimè junctum, quod ſingulæ chordulæ, & quaſi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index